Carapax est superior (dorsalis) exosceleti aut testae pars, quae partem corporis quorumdam animalium tegit, praecipue arthropodorum sicut crustacea, insecta, et arachnida, et vertebratorum sicut omnes testudinum genera. In testudinibus, pars inferior plastron appellatur.

Tabula Dendrobranchiata, carapace aurantio colorata
Commutata Ovalipedis ocellati carapax, ex Litore Longo Novi Eboraci excepta
Adumbratio arachnidi, carapace purpureo colorata

Testudines

recensere

Testa testudinis testudo sive celtium vocari potest, quod ex stratibus osseis et corneis constat. In duas partes divisa est: superior carapax, inferior plastrum dicitur. Carapax e scutis trium generum constat: vertebralia (supra), costalia (latere), marginalia (latere ad infra). Ex testae parte antica caput et crura anteriora exeunt, parte postica cauda et crura posteriora; columna vertebralis cum testa parte dorsali coniuncta est.

Bibliographia

recensere