Mygalomorphae, etiam Orthognatha appellata, sunt infraordo aranearum. Nomen scientificum ab habitu dentium deducitur, qui deorsum aspectant et inter se non adversantur (contra araneomorphas).

DescriptioRecensere

Hic grex nonnullarum familiarum araneas comprehendit corporis gravis crurumque crassorum, vulgo tarantulas appellatas cum atracinis, araneis Australasiae.

Paene omnibus speciebus mygalomorpharum sunt oculi octo, sed nonnullis sunt pauciores (Masteriae lewisi sunt solum sex). Chelicerae et dentes sunt magni et fortes, glandulis veneni praediti omnino intra cheliceras.

Maximae orbis terrarum araneae sunt mygalomorphae: Theraphosa blondi (Latreille 1804) est longitudo corporis 10 cm et latitudo crurum 28 cm; nonnullae autem species sunt minus quam unum millimetrum longae.

Mygalomorphae, dissimiles araneomorpharum, quae post unum fere annum moriuntur, vivere possunt usque ad viginti quinque annos.

DistributioRecensere

Plurimi araneae huius infraordinis in regionibus tropicis et subtropicis habitant, sed distributio extendere potest ad septentriones in meridianas et occidentales Civitatum Foederatarum regiones. Nonnullae species in Europa inveniuntur, familiarum Atypidarum, Nemesiidarum, Ctenizidarum, Hexathelidarum, Theraphosidarum, et Cyrtaucheniidarum, una solum duodecim species. Mygalomorphae autem fortasse per omnem orbem terrarum ante dissolutionem Pangaeae habitabant (Selden et al., 2005b).


   Mygalomorphae   

   

Antrodiaetidae



Atypidae




   

Mecicobothriidae



   

Microstigmatidae



   

Dipluridae



Hexathelidae



Nemesiidae



   

Barychelidae



   

Theraphosidae



Paratropididae










Cyrtaucheniidae




Ctenizidae



Idiopidae





Actinopodidae



Migidae






Araneomorphae



Cladogramma gregis.[1]

BibliographiaRecensere

  • Coddington, J. A., et H. W. Levi. 1991). Systematics and Evolution of Spiders (Araneae). Annual Revue of Ecol. Syst. 22:565–592.
  • Goloboff, P. A. 1993. A Reanalysis of Mygalomorphae Spider Families (Araenae). American Museum Novitates 3056.
  • Raven, R. J. 1985. The spider infraorder Mygalomorphae: Cladistics and Systematics. Bull. Am. Mus. Nat. Hist. 182:1–180.
  • Selden, P. A., J. A. Corronca, et M. A. Hünicken. 2005. The True Iidentity of the Supposed Giant Fossil Spider Megarachne. Biology Letters 1:44–48. DOI 10.1098/rsbl.2004.0272.
  • Selden, P. A., F. da Costa Casado, et M. Vianna Mesquita, M. 2005. Mygalomorph Spiders (Araneae: Dipluridae) from the Lower Cretaceous Crato Lagerstätte, Araripe Basin, North-East Brazil. Palaeontology 49(4):817–826. DOI 10.1111/j.1475-4983.2006.00561.x.

Nexus externiRecensere

  Vide "mygalomorphas" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad mygalomorphas spectant.
  Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!
  1. J. A. Coddington, "Phylogeny and Classification of Spiders." In Spiders of North America: An Identification Manual, ed. D. Ubick, P. Paquin, P. E. Cushing, et V. Roth (American Arachnological Society, 2005), cap 2, pp. 18-24.