Missulena occatoria
Missulena occatoria est species aranearum familiae Actinopodidarum, paene ubique in Australia Australi endemica,[1] a silvis apertis ad terras fruticosas. Haec est maxima (feminis usque ad 24 mm, maribus usque ad 12 mm) et latissime distributa species Missulenarum, quia araneae novae per ventum disperguntur, quod usitate solum inter araneomorphas fit, cum mygalomorphae usitate ambulando disperguntur. Venenum hominibus venenatum esse potest, sed pauci casus envenomationis gravis notantur.
Ordo : Araneae
Subordo : Mygalomorphae
Infraordo : Fornicephalae
Superfamilia : Migoidea
Familia : Actinopodidae
Genus : Missulena
Species : M. occatoria
Walckenaer, 1805
Eriodon formidabile
Eriodon rubrocapitatum
Eriodon rugosum
Eriodon formidabilis
Eriodon rugosa
Eriodon rubrocapitata
Eriodon occatoria
Femina est atra rubro tincta, sed mari sunt caput et maxillae rubrae clarae et abdomen lividum.
Cuniculos faciunt usque ad 55 cm altos, binis laqueis positos.
Adnotationes
recensere- ↑ Platnick, N. I. 2012. The world spider catalog, version 13.0. American Museum of Natural History
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Missulenam occatoriam spectant. |
- Data et picturae Missulenae occatoriae, www.deh.gov.au