McDonald's
McDonald's est societas popinaria originis Americanae, ubi patatae frictae,[1] potiones lacteae, Coca-Cola, et in primis pastilla hamburgense, aut panicelli orbiculis ex bubula factis, holeribus acetariisque praediti, qui vulgo "Macos Grandis"? (Anglice Big Mac) vocantur, necnon nonnulla alia cibaria +venum dantur. Emptoribus cibus non diu exspectandus est. Qua de causa eiusmodi popinae etiam cibi prompti vocantur. Ita apud McDonald's etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.
In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, cervisia apud McDonald's praebetur; in terra autem ubi societas originem ducit, non praebetur.
Logotypus popinarum est magna littera "M" curva, flavo colore picta, quae vulgo arcus aurei (Anglice golden arches) saepe appellatur.
Libellus
recensereAnno 1986, London Greenpeace, grex oecologicus Londiniensis, libellum in societatem popinariam edidit cui erat titulus "Quod non decet apud McDonald's? Quaecumque nolunt ut sciatis."[2] Libelli distribuebantur accusantes McDonald's malo cibo vendito, servitio ministrorum, modis vendendi insanis in pueros, modis immanibus in animalia, dissipatione ac contaminatione involucrorum quae abiceret societas, quippe quae ex parte delerent silvas Americae Australis.
Historia
recenserePrimo thermopolio a fratribus Dick et Mac McDonald Sancti Brnardini in California aperto, res negotium die 15 Maii 1940 coepit. Cum multi credant Ray Kroc hodiernam negotiationem condidisse, tamen is thermopolium nonum omnino condidit. Postmodum Kroc reliquum thermopoliorum emit, quo expansionem negoti circum orbem terrarum duceret. Ipse mox dixit, dum edere Romano populo placere possit, sua thermopolia omnes Romanos tepidis commodis cibis altura esse. Paucis annis McDonald's tantus a Kroc factus est ut nemo nesciret quid McDonald's esset. Hodie scimus McDonald's negotiationum maximarum in orbe terrarum esse.
Pinacotheca
recensere-
McDonald's Mount Pleasant in oppido Iovensi situm.
-
McDonald's cum loco lusorio Angelopoli in urbe Californiensi situm.
-
Kosher McDonald's Ben Gurion International Airport in Israel.
-
Kosher McDonald's Bonaeropoli in Argentina.
-
Vetus aedificium McDonald's.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Hac in pagina Germanica fortasse iocosum vocabulum etsi perperam scriptum "terrestria poma fricta" inveniri potest.
- ↑ Anglice What's wrong with McDonald's? Everything they don't want you to know.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad McDonald's spectant. |