Aperire sectionem principem
Popina Pompeiorum

Popina[1] est genus tabernae ubi clientibus cibi potionesque (pecuniis vel datis vel promissis) praeparantur et praebentur. Popinarum genera ad minimum duo aevo antiquo iam erant, quae et hodie distingui possunt:

  • Thermopolium (verbo Graecizante) seu taberna cibaria fercula offert iam ferventia vel cito paranda clientibus qui aut ibidem sumunt aut domum auferunt.
  • Ganea seu popina sellariola[2] sellas tabulasque praebet ubi clientes amicique necnon amicae congregare possunt.
  • Taberna deversoria addi licet (quamquam popina haud sit) ubi clientes praesertimque viatores deversari et cenare possunt.

Romani honestiores, qui popinas ganeasque frequentabant, saepe in scriptis classicis describuntur et fere semper vituperantur.

Index

NotaeRecensere

  1. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxoniae 1879), lemma Popina . Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. 3a. Philadelphiae: St. Joseph's University. ISBN 9780553590128.
  2. "In sellariolis ... popinis": Martialis, Epigrammata 5.70.3

BibliographiaRecensere

De popinis antiquis
  • G. Hermansen, "The Roman inns and the law: the inns of Ostia" in J. A. S. Evans, ed., Polis and imperium: studies in honour of Edward Togo Salmon. (Torontone, 1974) pp. 167-181
  • T. Kleberg, Hôtels, restaurants et cabarets dans l'antiquité romaine. Uppsalae, 1957
  • Marie-Adeline Le Guennec, "Altérités gastronomiques et infâmes métissages de la popina romaine" in Hypothèses 2011: Travaux de l’école doctorale d’Histoire (2012) pp. 301-311
  • J. Packer, "Inns at Pompeii" in Cronache pompeiane vol. 4 (1978) pp. 12-24
De popinis mediaevalibus
  • G. Bresc, H. Bresc, ""Fondaco" et taverne de la Sicile médiévale" in Etudes médiévales: hommage à Geneviève Charrier et Alain Geslain (Argentorati, 1975) pp. 95-106
  • H. J. Magoulias, "Bathhouse, inn, tavern, prostitution and the stage as seen in the lives of the saints of the sixth and seventh centuries" in Epeteris Hetaerias Byzantinon Spudon vol. 38 (1971) pp. 233-252
De popinis recentioribus
  • "An ganeae et popinae sint a republica expellendae ... decisio XLIIII" in: Ludovicus a Peguera, Decisiones aureae civiles et criminales in actu practico frequentissimae, ex variis Sacri Cathaloniae Senatus conclusionibus ... collectae (Augustae Taurinorum, 1613) (ff. 51-52 apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad popinas spectant.

PinacothecaRecensere