Mare in cultura humana magni momentum multa saecula habuit, cum homines mare in variis et saepe contrariis modis experiuntur: valens sed serenum, pulchrum sed periculosum.[1] Responsa mari inveniri possunt in generibus artis quae litteras, artes oculorum, poesim, pelliculas, theatrum, et musicam comprehendunt. Primae picturae quae naves repraesentat abhinc annorum 40 000 factae sunt. Postea, artifices in variis civitatibus et culturis mare depinxerunt, quod per symbolos perceptum est biotopus hostilis, ab animalibus opinabilibus habitatum, inter quae Leviathan in Bibliis Sacris, Isonade in mythologia Iaponiensi, et kraken in mythologia Nordica posteriori. In cogitatione Caroli Jung, psychotherapeutae Helvetici, mare notionem omni sensu carentem collectivam vel personalem in interpretatione somniorum expressit.

"Great wave" by Hokusai
Magna Unda ante Canagavam, impressio Katsushika Hokusai, circa. 1830.

Mare et naves in artificiis depictae sunt quae ab adumbrationibus simplicibus in parietibus tuguriorum in Lamu Archipelago[2] ad prospectus maritimos Iosephi Turner et picturam Aetatis Aurea Nederlandicam variant. Katsushika Hokusai, artifex Iaponiensis, coloratas animorum maritimorum impressiones creavit, inter quas Magna Unda ante Kanagawa. Mare in litteris post Homeri Odysseam (saeculo octavo a.C.n.) apparuit. Mare est quaestio continuans in poematibus haiku Aetatis Edoensis Matsuo Bashō (松尾 芭蕉) (1644–1694), poetae Iaponiensis. In hodiernis Europae litteris, mythistoriae maritimae a Iosepho Conrad, Hermanno Wouk, et Hermanno Melville scriptae sunt. Mare multas res musicas excitavit, inter quas sea shanties, Ricardi Wagner The Flying Dutchman, Claudii Debussy Mare (1903–1905), Caroli Villiers Stanford Songs of the Sea (1904) et Songs of the Fleet (1910), Eduardi Elgar Picturae Maritimae (1899), et Radulphi Vaughan Williams Symphonia Maritima (1903–1909). Praeterea, sepultura maritima variis modis a populis per omnem urbem terrarum ex temporibus antiquis in civilizationibus Aegyptia, Graeca, et Romana facta est.

Homines et mare

recensere

Humana mari responsa in litteris, arte, poesi, pelliculis, theatro, et musica, atque in mythologia, psychotherapeutica somniorum interpretatione, aliisque conatibus humanis inveniuntur. Maris momentum in civitatibus maritimis monstratur ab intrusionibus? quas facit in eorum cultura: ab eius praesentia in mythis et legendis; eius commemoratione in proverbiis et carminibus popularibus; usu navium in donis votivis; momento navium et maris in ritibus initiationis et funerum; ludis puerorum cum navibus ludibrii; coetu turbarum ad deducendam navem novam; conventu hominum cum navis adveniat vel abscedat; et opinione generali quae ad res maritimas spectat.[2] Commercium et commutatio notionum cum civitatibus propinquis est unus ex modis per quos civilizationes progrediuntur et se evolvunt.[3] Sic factum est latissime inter populos antiquos qui in terris Mare Mediterraneum et Indiam, Sinas, aliasque Asiae Meridiorientalis civitates adiacentibus habitant.[4]

Historia prima

recensere

Petroglypha que naves ex papyro factas representat sunt inter artes lapideas abhinc annorum 40 000 in oris Maris Caspii inventas.[5] Iacobus Hornell, translaticia vasa aquatica investigans, oculos in proris navium pictos habuit signa curantis dei vel deae obtutus, navem protegentis.[6]

Nexus interni

  1. Stow 2004:10.
  2. 2.0 2.1 Westerdahl, Christer (1994). "Maritime cultures and ship types: brief comments on the significance of maritime archaeology". International Journal of Nautical Archaeology 23 (4): 265–270 .
  3. Diamond, Jared (2005). Collapse. Penguin. p. 14. ISBN 978-0-14-027951-1 
  4. Cotterell 2000:206–208.
  5. "Gobustan Rock Art Cultural Landscape". World Heritage Centres. UNESCO .
  6. Prins, A. H. J. (1970). "Maritime art in an Islamic context: oculos and therion in Lamu ships". The Mariner's Mirror 56 (3): 327–339 .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere