Carolus Villiers Stanford (Dublini 1852 natus, obiit Londinii 1924) compositor, conductor et organista Hibernicus fuit, necnon doctor artis musicae. Studuit apud Universitatem Cantabrigiensem in 1870, ubi organista Collegii Trinitatis fuit. Postea doctus est a Carolo Reinecke in Lipsia, et in Berolino a Frederico Kiel ab 1874 ad 1876. Conductor factus est Societatis Musicae Universitatis Cantabrigiensis ab 1873, cui famam praeclaram acquisivit, primas efficiens executiones operum amici eius Iohannis Brahms. Poeta Alfredus Tennyson eum poposcit ut musicam incidentalem scriberet pro dramate suo Queen Mary in 1876. Professor compositionis apud Collegium Regale Musicae ab 1873 ad 1924 fuit, praeclaris in discipulis suis Radulpho Vaughan Williams, Arthuro Bliss, Herberto Howells, Iohanne Ireland, Gustavo Holst, Ivore Gurney et aliis. Professor Musicae apud Universitatem Cantabrigiensem institutus est in 1887. Conductor fuit 'Chori Bach' (1885 ad 1902) necnon Festivalis Ledesiensis. Dignitatem equestrem in 1901 accepit.

Wikidata Carolus Villiers Stanford
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Villiers Stanford: imago
Carolus Villiers Stanford: imago
Nativitas: 30 Septembris 1852; Eblana
Obitus: 29 Martii 1924; Londinium
Patria: Hibernia, Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Charles Villiers Stanford

Familia

Genitores: John James Stanford; Mary Henn

Memoria

Carolus Villiers Stanford - pictus a Lesleio Ward

Inter discipulos eius fuit Samuel Coleridge-Taylor.

Compositor maxime ferax erat, cuius opera optima in arte operatica invenienda sunt et in musica ecclesiastica. Compositiones eius saepe a musica vulgari Hibernica motae sunt.

Dramata Musica

recensere
  • 'The Veiled Prophet of Khorasan (Propheta Velatus e Traxiane)' (1881)
  • 'Savonarola' (1884)
  • 'The Canterbury Pilgrims (Peregrini Cantuariae)' (1884)
  • 'Lorenza' (1896)
  • 'Shamus O'Brien' (1896)
  • 'The Critic' (1915)
  • 'Much Ado about Nothing (Negotium Multum de Nihilo)' (1900)
  • 'The Travelling Companion (Companio in Itinere)' (1917)

Symphoniae

recensere
  • Prima in Be molli
  • Secunda in Re minore
  • Tertia in Fa minore (Symphonia Hibernica)
  • Quarta in Fa
  • Quinta in Re
  • Sexta in Mi molli
  • Septima in Re minore

Alia opera orchestralia

recensere

Opera Cameraria

recensere