Wikidata Sylvia Wu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Octobris 1915;
Obitus: 19 Septembris 2022;
Patria: Civitates Foederatae Americae, Republic of China

Familia

Coniunx: King Yan Wu
Proles: George H. Wu

Sylvia Wu, nomine nativo Sinensi 鄭鏡宇 Zheng Jingyu (Jiujiang in urbe provinciae Quiansiae die 24 Octobris 1915 nata;[1] die 19 vel 29 Septembris 2022 mortua),[2] coqua modo Sinensi, in California celebrabatur.

Iuventus

recensere
 
Cancri fluviatiles (Eriocheir sinensis) autumno Sciamhaevi in popinam inlati

Matrem cito a patre divortio separatam nunquam cognovit. Apud avum mercatorem ganeonemque crescebat (sed a coquina exclusa) Jiujiang in urbe provinciae Quiansiae. Annum agens nonam patrem amisit, post quinque annos et avum; his annis apud religiosas Catholicas educata est. Sinis ab Iaponensibus obsessis, cum femininis patris sui cognatis statim Sciamhaevum, deinde Hongcongum fugit.[3] Ibi cognovit Rosamundam, praesidis Sun Yat-sen uxorem, quam per omnem vitam admiraverit memoriamque libro Anglice scripto commemoraverit.[4] Cui adiuvante donativa caritatis Hongcongi requiritabat ad Sinenses sub obsessione Iaponica patientes consolanda:[5] dum hoc opus perficiebat iuvenem King Yan Wu (伍競仁 Wǔ Jìngrén) cognovit, filium primi ministri Wu Chaoshu, studentem iam universitatis Hongcongensis Bostoniam mox petiturum.

 
Luk Yu Tea House: aedes thearia Hongcongi anno 1933 condita, etiam hodie speciosa

Illa Calcuttam anno 1944 adiuvante amico aëronauta visitavit, unde subito, adiuvante consule Sinensi, per Bombayam in Civitates Foederatas migrare potuit (quippe quae e molesta aviae tutela effugiebat), hac lege, ut apud YWCA degeret studiumque frequentaret.[6] Ergo apud Collegium praeceptorum(en) universitatis Columbiae matriculata est, ubi rursus King Yan Wu occurrens, iam ingeniario tironi Instituti Technologiae Massachusettensis, eo die 5 Augusti 1945 nupsit. Cui tres liberos peperit, Patricium Wu iuris consultum, Georgium Wu(en) iudicem Californiensem, Lorettam cancere affectam annum trigesimum quartum agentem mortuam.

Wu's Garden et Madame Wu's Garden

recensere
 
Ars coquinaria Sino-Americana: Chow mein sicut Franciscus Sinatra vano apud Sylviam Wu postulavit (sed hac imagine Austinopoli in Texia parata)

Mariti duodecim annos Novi Eboraci habitaverunt, deinde Angelopolim petiverunt, ubi in regione suburbana opulenta Brentwood(en) habitare coeperunt. Ibi Sylvia Wu anno 1961[7] (filiis iam scholas frequentantibus) popinam stilo Sinensi condidit, nomine Wu's Garden,[8] no. 2628 ad Wilshire Boulevard urbis Sanctae Monicae positam, proxime a domo sua iacentem. Ganeas enim iam in vico Sinensi(en) et ubique per Angelopolim visas quae se Sinicas esse praetendebant, nihil fere nisi chop suey praebentes, contemnabat: tales autem popinas Neo-Eboracenses neque satis urbanas neque decenter obsequiosas censebat. Fercula vera arte coquinaria Sinensi confecta, sed Californiensibus grata, offerre proposuit domo admodum luxuoso,[9] illis aedibus speciosis, festivis, dispendiosis non dissimili ubi olim Hongcongi in urbe cenaverat.[10] Novi Eboraci duodecim annos materfamilias morans opus coquinae minime sciebat, nisi quod, Hongcongum cum marito semel petens, socro incitante, sibi in Civitates Foederatas ancillam rei cibariae peritam reduxerat: e qua mercatum parationemque ciborum artemque coquinae didicit.[11] Avi insuper meminit qui Jiujiang in urbe quotannis statim de cancris fluviatilibus provenientibus certior factus ad mercatum properavit, meliora selegit, domi ipse paravit, puellulae ad cenam familiarem adsedenti obtulit, eam hoc ferculum super omnes frui bene sciens.[12] His studiis docta, inter coquas, quae ad Civitates Foederatas scientiam suam apportabant, innotuit iuxta Joyce Chen Bostoniae ab 1958, Caecilia Chiang Franciscopoli ab 1962 laborantes.

 
Ars coquinaria Sino-Americana: Acetaria e pullina Sinensis in Texia inlata
 
Ars coquinaria Sino-Americana: Anas modo Pechinensi adipe deminuta, sicut Sylvia Wu prima invenit, in Monterey Park Californiae parata

Clientibus loculum potorium reclamantibus, post duos annos tabernam adiacentem emit ibique tabulam potoriam instituit.[13] Wu's Garden ita aucta in Los Angeles Times "ganea Cantonensis deliciosa" laudatur, "locus venustus elegansque ubi obsequia, risa, alimenta caelestia pretiis modestioribus venundari solent"[14] Ad hanc tabulam domina frequentatoresque maiorem popinam futuram proiciebant, tricliniis separatis atrioque maximo munitam.[13] Quo post aliquot annos statuto, domos priscas Caelestinus Drago emit ibique popinam Italicam usque in annum fere 2020 tenuit,[15] sed Sylvia Wu praedium maius prope iacens acquisivit, no. 2101 Wilshire Boulevard (ubi ruinae coffearii Swiss Chalet putrabant). Aedem de novo rapidius construxit (architecto Guidone Moore) convivas trecentos accipientem, antiquitatibus Sinicis aquisque cadentibus piscinaque cyprinorum multicolorum ornavit, "hortum dominae Wu" (Madame Wu's Garden) nominavit.

Novam popinam anno 1968 ineunte inauguravit. Cenatores in via ante aedem quotidie exspectabant: diurnarii periegetaeque locum elegantem et Epicureanum describebant, etiamsi de re cibaria pauca dixissent. His locis convenerunt actores directoresque Ruscisilvani optimatesque in California versati, quos domina Wu protegebat et indulgebat. Urbanitate sua modo Sinensi omnes bene faciebat: famosissimos ad fundum aedis procul a spectantibus recumbi curabat; ferculum quod indignum censebat statim in coquinam ad supponendum remittebat.[13]

De ferculis Sino-Americanis sicut foo young, chop suey, anatina compressa ex amygdalis, se antea omnino nescivisse confessa est, "sed nihil aliud in ganeis Sinicis Californiensibus offerebatur. Haec hodie nunquam paramur."[16] Nihilominus a principio, pauca de arte coquinaria sciens, coquos ex istas ganeas irretitos adhibebat, talia fercula inferebat, sed rapidissime, vera hospitalitate Sinensi, iuxta desideria cenatorum habitudines suas et coquinae suae mutavit. Glutamatum monosodii (ubique in Sinis popinisque Sinicis receptum) petitione clientium expulsit.[13] Ita Francisco Sinatra (cuius nupta Mia Farrow conscholaris fuerat Lorettae Wu)[17] chow mein postulante, domina Wu mandatum tacite commutavit inventionemque suam substituit "bubulam Wu", videlicet offam lateralem bovinam e cepis et liquamine ostreario. Ab hoc tempore Sinatra et Mia Farrow, chow mein oblito, semper bubulam Wu postulabant.[18]

Regimine Pritikin(en) anno 1979 innotescente illa "regimen macrobioticum" (long-life diet), adipe sale cholesterolo deminutis, in popinam suam introduxit: ita caseum soiae (tofu) ante alios in Californiam introduxit;[19] ita Laurentio Welk anatem sine adipe ex holeribus postulante anatem modo Pechinensi ab hoc tempore paravit adipe subcutaneo (cenatoribus Sinensibus caro) dissoluto remotoque et "anatem Pechinensem adipe expolitam" nominavit:[20] hoc ferculum Gratiae Kelly semper placuit.[21]

Cary Grant olim de acetaria e pullina iactante quam in popina iuxta La Cienega Boulevard gustaverat, domina Wu ferculi non dissimilis olim ad epulas Sciamhaevenses inlati meminit e pullina contrita, collyris frictis, cepis viridibus, amygdalis tostis: talem acetariam statim confecit quae recentius ubique per Civitates Foederatas ad prandia infertur.[22] Idem ferculum Antonium Hopkins perfrui refertur.[23] Iacobus Benny iuscellum e pinnis selachiorum "ad vitalitatem conservandam" mandavisse dicitur.[24] Mae West die Solis apud dominam Wu cenare solebat: sunt qui iuscellum benincasae, sunt qui e nidis aerodramorum postulavisse aiunt.[25] Gregorius Peck et Paulus Newman crispellas e cancris panesque tostas e cammaris praeferebant,[26] has etiam liberos Carolae Burnett.[27]

Inter frequentatores insuper citantur Iulia Andrews, Anna Baxter, Georgius Burns, Ioannes Carson, Thomas Cruise, Iacobus Doolittle, Kirk Douglas, Ioanna Fonda, Ioanna Hale(en) (quacum Sylvia in Sinas iter fecit), Georgius Hamilton(en), Charlton Heston, Peggy Lee, Jack Lemmon, Carolus Malden, Gualterius Matthau, Anna Miller, Vincentius Price, Antonius Quinn, Robertus Redford, Caesar Romero, Stephanus Spielberg, Elisabetha Taylor necnon Irving Lazar(en) commissarius scaenicus, Ronaldus Reagan praeses futurus, Gratia Kelly principissa Monoecensis futura, Petrus Wilson gubernator Californiae.[28]

Senectus

recensere

Lecturis coquinariis apud popinam datis primum de re culinaria librum parabat, anno 1973 proditurum: nonnumquam Londinium, Lutetiam invitata est ad certamina culinaria iudicanda. Anno 1978 Sinas primum petivit Rosamundamque, Sun Yat-sen uxorem, visitavit de qua memorabilia mox divulgavit.[29] Annis 1990, novis thermopoliis ganeisque plurimis circa Angelopolim florentibus, Sylvia Wu post annos 37, iam per Californiam celebra et amata, popinam suam mense Februario 1998 clusit.[30] Annis 1990 et 2000 pecunias ad infantes orbos puerosque pauperes et mancos Taivaniae necnon alibi adiuvandos assidue congerebat.[31] Hoc tempore in oppido Pacific Palisades habitabat, ubi maritus anno 2011 mortuus est.[32]

  • 1974 : Madame Wu's Art of Chinese Cooking Exemplar mutuabile editionis 1976 [33]
  • 1982 : Memories of Madame Sun: First Lady of China. Sanctae Monicae: Dennis-Landman Publishers
  • 1984 : Cooking With Madame Wu: yin and yang recipes for health and longevity. Novi Eboraci: McGraw-Hill
  • 2001 : Madame Wu's Garden : a pictorial history of a celebrated landmark. Sanctae Monicae: Wu Enterprises
  1. "By American calculations, she turned 99 on Oct. 24": Groves (2014).
  2. "She died at the age of 106 on September 19, as reported by The Associated Press": Dolores Quintana, "Madame Wu, Famed Santa Monica Restaurateur, Dies at 106" in Santa Monica Mirror (7 Octobris 2022); "Wu died Sept. 29 at 106": Marble (2022)
  3. Peck (1980)
  4. Dosti (1994)
  5. Loper (1990)
  6. The Chinese consul general said he could help us ... if we would agree to go to school and live at the YWCA. Within a couple of weeks we sailed from Bombay. It's hard to believe I had the courage to agree but I did ... My stepgrandmother was furious with me, but it was war time and the old traditions were set aside: Peck (1980)
  7. Dosti (1998). "Anno 1960": Richmond (2006). "Anno 1959": Loper (1990) recentioresque multi
  8. Groves (2014)
  9. Winchell (1963); Dosti (1998)
  10. Something closer to the places she went to dinner in Hong Kong — extravagant, fun, a little bit flashy: Rao (2022)
  11. Dosti (1994); Rao (2022)
  12. The moment her grandfather got word that freshwater crabs were in season, he headed to the market to pick some out, and prepared them himself. At the family dinner, he set the platter of crab directly in front of Ms. Wu. Fresh water crabs were her favorite, so she recognized this for what it was: a universal gesture of love: Rao (2022)
  13. 13.0 13.1 13.2 13.3 Dosti (1998)
  14. Delightful little Cantonese restaurant ... charming, tasteful place where services, smiles and heavenly food at moderate prices are the rule: Winchell (1963)
  15. Dosti (1998); "A Sicilian Craving" in Los Angeles Times Magazine (16 Iulii 1995); "Celestino Drago"; "Drago restaurants" apud Vicipaediam Anglicam
  16. That's what was being served in Chinese restaurants in those days ... Now we don't serve any of those dishes: Dosti (1994); Peck (1980)
  17. "Frank Sinatra came in one time with Mia, and when she saw my daughter, she said, 'Loretta, what are you doing here?' Loretta said, 'My mother owns the joint'": Peck (1980): virgines scholam superiorem Marymount(en) frequentaverant.
  18. Wu ordered her waiter to forget the chow mein and send him one of her kitchen's own creations, Wu's Beef, a dish of flank steak with onions and oyster sauce. "I knew he would like Wu's Beef. The thing was to get him to taste it," she says: Dosti (1998)
  19. Dosti (1994) et Dosti (1998)
  20. "In China, people like the fatty skin, but not here ... Lawrence Welk wanted whole steamed duck and vegetables, so that's what we served him": Dosti (1994). Air-dry the ducks as usual, but render off as much fat as possible in the roasting process. Leave nothing but meat, wrapped in the finest, thinnest, crispiest shell of burnished skin, with no chewy fat underneath: Rao (2022)
  21. Groves (2014)
  22. Dosti (1994) et Dosti (1998); Richmond (2006); Rao (2022)
  23. "He loves my chicken salad": Dosti (1998)
  24. Richmond (2006)
  25. Marble (2022); Groves (2014)
  26. Marble (2022)
  27. Groves (2014)
  28. Fontes principales enumerationis: Dosti (1994) et Dosti (1998)
  29. Rao (2022); Dosti (1998); Peck (1980)
  30. Angela Pettera, "Madame Wu Gets Ready to Close Her Garden" in Los Angeles Times (25 Decembris 1997); Dosti (1998); Everybody in this town knows Madame Wu. One of the dearest, sweetest, most elegant women I’ve ever known. Griffin (1998)
  31. Loper (1990); Dosti (1998)
  32. "King Yan Wu, Engineer, Madame Wu Co-Owner" (necrologia) in Palisadian-Post (31 Martii 2011).
  33. Sunt qui "Madam" loco "Madame" primam editionem intitulant

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere