Bubula Wu
Bubula Wu,[1] Anglice Wu's beef est ferculum Sanctae Monicae in urbe Californiae a popinaria Sylvia Wu inventum ut histrionem cinematographicam Franciscum Sinatra persuaderet rem novam gastronomiae Sino-Americanae loco chow mein (quod semper postulare solebat). Domina Wu ergo mandatum tacite commutavit inventionemque suam substituit, videlicet offam lateralem bovinam e cepis liquaminibusque quattuor. Ab hoc tempore Sinatra et Mia Farrow, chow mein oblito, semper bubulam Wu postulabant.[2]
Offa bubula in taenias minutas secatur breviterque in oleo, amylo maizii, soia pingui, soia levi, liquamine Hoisin, liquamine ostreario, vino Sinico, saccharo, sale, pipere marinatur. Collyrae oleo friguntur. Cepae concisae bubulaque iam marinata in sartagine Sinensi (wok) friguntur. Quibus additur conditura ex aqua, amylo maizii, soia pingui, soia levi, saccharo. Bubula cum conditura breviter commixta super collyras infertur.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Wu ordered her waiter to forget the chow mein and send him one of her kitchen's own creations, Wu's Beef, a dish of flank steak with onions and oyster sauce. "I knew he would like Wu's Beef. The thing was to get him to taste it," she says: Dosti (1998)
Bibliographia
recensere- Rose Dosti, "The Crimson Door Closes" in Los Angeles Times (11 Februarii 1998)
- Sylvia Wu, Madame Wu's Art of Chinese Cooking (Monicopoli: Charles, 1973) p. 118 editionis 1976: Exemplar mutuabile editionis 1976 (Sunt qui primam editionem anno 1973 divulgatam aiunt; sunt qui "Madam" loco "Madame" primam editionem intitulant)
Nexus externi
recensere- "Wu’s Beef Ng See Ngau Yoke" in "Happy Thanksgiving - Recipes From Madame Wu" (25 Novembris 2005) apud USC US-China Institute
- "Wu's Beef (Chinese)" apud Recipe Circus