Jack Lemmon, nomine nativo John Uhler Lemmon III (Newtonin urbe prope Bostoniam natus die 8 Februarii 1925; Angelopoli die 27 Iunii 2001 mortuus) fuit comoediarum histrio Americanus. Patre e familia Hibernica orto, religione Catholica educatus est. Alumnus fuit Academiae Phillipianae Andoveriae in urbe et universitatis Harvardianae, ubi sodalis Societatis pultis promptae(en) receptus est.

Wikidata Jack Lemmon
Res apud Vicidata repertae:
Jack Lemmon: imago
Jack Lemmon: imago
Nativitas: 8 Februarii 1925; Newton
Obitus: 27 Iunii 2001; Angelopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: John Uhler Lemmon III

Familia

Genitores: John Uhler Lemmon Jr.; Mildred Burgess Noel
Coniunx: Cynthia Stone, Felicia Farr
Proles: Chris Lemmon

Memoria

Sepultura: Westwood Village Memorial Park Cemetery

Novi Eboraci histrio radiophonicus, televisificus, scaenicus innotuit, deinde Ruscisilvae cinematographicus. Multis in pelliculis cum Gualterio Matthau partes egit, inter quas The Fortune Cookie (1966), The Odd Couple (1968), Grumpy Old Men (1993).

Pelliculae selectae

recensere
 
C.C. Baxter (Jack Lemmon) spacellos saccat, fustibalo tenilusoris loco cribri utens: The Apartment (1960)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Jack Lemmon spectant.
  • De Jack Lemmon in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!