Paeninsula Balcanica

regio, paeninsula
(Redirectum de Haemimontus)

Paeninsula Balcanica[1], interdum Balcania[2][3], seu Paeninsula Haemaica[4], est regio montana Europae austro-orientalis quae inter maria Hadriaticum, Ionium, Aegaeum, Euxinum comprehensa est, fluminibus Danubio, Savo, Corcora subiacens. Nomen origine Turcicum (balkan = 'mons') non ante saeculum duodevicensimum receptum est.

Paeninsula Balcanica sicut nostro tempore delineari solet, maribus Hadriatico, Ionio, Aegaeo, ponto Euxino, fluminibus Danubio, Dravo, Corcora definita

Temporibus recentioribus saeculis a sexto decimo ad undevicensimum, haec regio imperii Ottomanici pars Europaea fuit et deinde huius nomen actualis geo-politicus. Civitates hodiernas Montem Nigrum, Albaniam, Kosoviam, Serbiam, Macedoniam Septentrionalem, Bulgariam, Graeciam, Bosniam, partim Croatiam et Sloveniam necnon Turciam et Romaniam comprehendit.

Civitates

recensere
 
Eadem regio sicut aevo Romano descripta est
  1. Cf. titulos operum Latinorum recentium: A. von Hayek, Prodromus Florae peninsulae Balcanicae (1924-1932) citatio; F. A. Novák, "Peninsulae balcanicae plantarum novarum ac rariorum decas prima" in Preslia vol. 18/19 (1939-1940)
  2. "Balcania": Nuntii Latini; Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 65
  3. "in Balcana regione": Acta Apostolicae Sedis 2015
  4.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus interni

Civitates et territoria Europae