Ecclesia (aedificium)
(Redirectum de Ecclesia (aedificum))
Haec pagina de aedificiis cultui divino destinatis narrat. Si alias significationes verbi quaeris, vide Ecclesia.
Ecclesia est aedificium Christianum, quod venerationis causa templum adhibetur.
Appellationes sive genera
recensere- Ecclesia: In Ecclesia Catholica Romana, "ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum."[1] Vocabulum ecclesia (a Graeco Eκκλησία) non vim politicam verbi linguae Graecae classicae (i.e. concilium poleos sive civitatis), sed significationem religiosam Veteris Testamenti (versionis Graecae Septuagintae), ubi ecclesia verbum Hebraicum קהל (qahal) vertitur, in Novum Testamentum transponit populum Dei valens. Multo post etiam aedificia cultui populi Dei destinata ecclesiae nominata sunt. Ecclesiis, ut fere fit, iura paroecialia competunt, quibusdam ecclesiis monasticis exceptis. Plerumque campanariis instructae sunt.
- Capella (chappella, cappella): Capella nomen ducit a cappa (sive capella) Sancti Martini Turonensis, quae inter cimelia regalia Merovingorum numerabatur. "Paulatim aedes ipsa, ubi capella asservabatur, hoc nomine dicebatur, postremo quaevis aediculae sacrae, oratoria, quae proprios sacerdotes non habent, seu aedes sacrae, quae non erant baptismales; [. . . etiam] sacella, seu majorum templorum appendices, vel aediculas, aedi sacrae majori adiunctae, quas Cubicula vocant veteres"[2] ita appellabant.
- Sacellum sive oratorium: Codex Iuris Canonici capellae verbo oratorium sive sacellum anteponit inter oratoria sive sacella publica et privata distinguens:
- Can. 1223 - "Oratorii nomine intellegitur locus divino cultui, in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium de licentia Ordinarii destinatus, ad quem etiam alii fideles de consensu Superioris competentis accedere possunt."
- Can. 1226 - "Nomine sacelli privati intellegitur locus divino cultui, in commodum unius vel plurium personarum physicarum, de licentia Ordinarii loci destinatus."
Nisi Missae certis temporibus celebrantur sacellis tabernacula non sunt.
In aliis ecclesiis Christianis, capella saepe eadem significatione ac ecclesia adhibetur, nisi exstat appellatio historica (ut puta ecclesia abbatialis).
- Ecclesia cathedralis: sedes episcopalis. Sedes (Graece καθεδρα) episcopi semper in loco eminenti posita est. Amplitudo sive mensura ecclesiae nihil ad rem attinet.
- Basilica (a Graeco βασιλική, sc. στοὰ βασιλική, basilica domus): Christiani post libertatem Constantino imperatore acceptam ecclesias schema aedificiale basilicae sequentes exstruere coeperunt, nave media plerumque naves laterales superante, ut lumen fenestris supra tectis navium lateralium collocatis exciperetur. Ex fronte rotunda facta est apsis, locus altaris, praeterea iam quarto saeculo transeptum, mox etiam crypta, chorus, turres, atria etc. addita sunt.
Distinguendum est usus verbi basilicae:
- In artis scientia notio basilicae tantum pro aedificiis secundum schema basilicare exstructis adhibetur.
- Medio Aevo notio basilicae etiam in ecclesias Romanicas tranlata est.
- Sine ulla relatione ad formam aedificii aliquae ecclesiae titulo Basilicae ornatae sunt:
- Septem ecclesiae maximi momenti Ecclesiae Catholicae Basilicae maiores appellantur, quarum quinque sunt Romae, duae Assisii.
- Ultra mille ecclesias toto orbe terrarum (sive cathedrales sive alias) Basilicae minores titulantur.
- Basilica patriarchalis est ecclesia episcopi Catholici, qui est patriarcha.
- Praeterea quattuor Basilicarum maiorum causis historicis Basilicae patriarchales appellantur.
- Ecclesia abbatialis sive monasterialis: (Olim vel adhuc) templum monachorum, ut ibi liturgia (imprimis Divinum Officium) celebretur.
- Ecclesia propria (vel propriae hereditatis): Medio Aevo multae ecclesiae a privatis in fundo privato erectae sunt, quae dominis propriae erant. Dominis etiam ius investiturae competivit, quod post litem de investitura repressum in ius patronatus mutatum est. In CIC 1983 non iam apparet.
- Sanctuarium: "Sanctuarii nomine intelleguntur ecclesia vel alius locus sacer ad quos, ob peculiarem pietatis causam, fideles frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur."[3]
- Baptisterium: Aedificium particulariter ritui baptismali destinatum, saepe forma rotunda.
- Ecclesia collegiata (sive Collegiata): Ecclesia, quae olim erat sedes collegii canonicorum.
- Ecclesia matrix: Ecclesia principalis extra urbem ad fidem ruri propagandam.
- Templum: Terminus generalis in aedificiis religiosis denotandis sive Christianis sive aliarum religionum adhibitus.
- Aedes (sing. et pl.), aedes sacra, fanum, delubrum, aedicula (sacra): Alia verba apud veteres aedificia sacra significantia, quae saepe ad ecclesias sive capellas denotandas adhibentur.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Anderson, Christy. 2013. Renaissance Architecture. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780192842275.
- Erlande-Brandenburg, Alain. 2010. Qu'est-ce qu'une église? Lutetiae: Gallimard.
- Frankl, Paul, et Paul Crossley. 2000. Gothic Architecture. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0300087993.
- Gendry, Mickael. 2009. L’église, un héritage de Rome: Essai sur les principes et méthodes de l’architecture chrétienne. Religions et Spiritualité, collection Beaux-Arts architecture religion, édition Harmattan.
- Hartog, Paul, ed. The Contemporary Church and the Early Church: Case Studies in Ressourcement. Pickwick Publications. ISBN 978-1606088999.
- Krieger, Herman. 1998. Churches ad hoc. PhotoZone Press.
- Levy, Patricia. 2004. Cathedrals and the Church. Medieval World. Mankato Septentrionalis: Smart Apple Media. ISBN 1-58340-572-0.
- Snyder, Graydon F. 2003. Ante Pacem: Archaeological Evidence of Church Life Before Constantine. Mercer University Press.
- Toman, Rolf. 2015. Romanesque: Architecture, Sculpture, Painting. H. F. Ullmann. ISBN 9783848008407.
Nexus externi
recensere- Codex Iuris Canonici anni 1983
- Carolus Borromaeus: Borromini Instructiones fabricae et suppelectilis ecclesiasticae (versio interretialis Instructionum fabricae et supellectilis ecclesiasticae libri II, Caroli S. R. E. Cardinalis tituli S. Praxedis, Archiepiscopi iussu, ex provinciali decreto editi ad provinciae Mediolanensis usum. Mediolani, apud Pacificum Pontium, Typographum Illustriss. Cardinalis S. Praxedis, Archiepiscopi, 1577)
Vicimedia Communia plura habent quae ad ecclesias spectant. |