Investitura historice vocatur officii sive praedii possessio, quae cui ceditur.

Terminus historicusRecensere

Secundum mediaevale ius ecclesiasticum est libertas investiendi ius regis Germanici, qui episcopos electos confirmaret vel (postea) ipse eligeret. Signis anuli ferulaeque in officum spiritale saeclareque inducuntur. Privilegia tanta papae inde a dimidio saeculii XI refrenare temptabant, simonia Ecclesiae nocente. Reges autem ius suum retinere voluerunt. Inde facta est Controversia de investitura acerrima, quam haud ante annum 1122 in Concordato Wormatiensi terminaverunt iugiter Calixtus II et Henricus V (imperator).

Terminus protestanticusRecensere

In Ecclesia autem protestantica investiuntur sollemniter theologi (praesertim futuri superintendentes) die quo a institutione regenti in officium suum introducuntur. Fiunt orationes praesentatoriae, translatio documenti vocationis, manu sponsio confirmativa.

BibliographiaRecensere

  • Johannes Laudage: Der Investiturstreit. Quellen und Materialien. Böhlau, Coloniae Agrippinae 1990, ISBN 3-412-28205-7.
  • Rudolf Schieffer: Die Entstehung des päpstlichen Investiturverbots für den deutschen König. Hiersemann, Stuttgardiae 1981, ISBN 3-7772-8108-5.
  • Marion Steinicke: Investitur- und Krönungsrituale. Herrschaftseinsetzungen im kulturellen Vergleich. Böhlau, Coloniae Agrippinae 2005, ISBN 3-412-09604-0.
  Lege Investitura ("Investitura") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam