Cyclus menstrualis seu cyclus menstrualis endometrii[1] est fecundis in muliebris repetitus ex cyclis genitalibus femininis, ad mutationes endometrii 28 diebus ineunte spectans. Cyclo menstruali et signo muliebris conspicuo, menstruae, multiplices rationes sunt ut culturae, religionis, societatis humanae, biologiae, medicinae.

Cyclus menstrualis cum aliis cyclis genitalibus femininis. Imago ad ovaria, corporis temperaturam, valores hormontum in sanguine, velut histologicam aspectum endometrii spectat.

De conventione quisque cyclus cum menstruatio coepit. In cuiusque cycli medio ovulatio fit, saepe per corporis temperaturae incrementum tenue (circiter + 0.5°C) indicatur. Separantur phases tres:

  • Phasis follicularis sive proliferativa
  • Phasis ovulationis
  • Phasis corporis lutei

Gubernantur endometrii mutationes imprimis hormontum effectibus quinque:

atque structurarum anatomicarum:

Contraceptionis hormonalis ope cyclus menstrualis mutatur.

EtymologiaRecensere

Verba de verbis Graecis κύκλος, periodus (valor iterum iterumque tempore periodico repetitur), et μήνη (luna, mensis) emanaverunt. Etymologia ita ad vices lunae respicit.

MulierRecensere

 
Mulieres a Regina Saba ad matrem Quechicam

  Commentatio principalis: Mulier

Mulier sive femina est homo sapiens generis vel/et sexus feminini adultus. Antea puella vocitatur, in senectute senex, anus (-us, f.). In vitae cursu hominis sexus feminini maturitate sexuali ineunte cyclus menstrualis instituitur, signum visibile est menstruatio prima, Graece menarche, aetate circiter annorum duo-, tredecim. Ab eo tempore, initio aliquid irregulariter, denique regulariter cyclus hormontibus gubernatus corpus et mentem mulierem comitans evalescit usque ad menopausam, quo iterum irregularitas menstruarum observatur, donec menstruae, circiter aetate quadraginta annorum desinunt.

In cultura cycli menstrualis effectibus et observatio et respectum donabantur ac donantur. Pariter diversitas inter sexus olim et hodie non solum familiaritatem et intelligentiam, sed etiam obscuritatem, ignorantiam, temeritatem et opiniones praeiudicatas generabat et generat[2]. Hace de causa dependentiae intelligentia omnium hominum a factoribus non tantummodo cognitivis momentum habeat maius.

In muliebris systema reproductionis mutationes typicas cyclicas ostendit, quae fere uniformiter occurrunt, ut etiam cyclum ovaricum, cyclum vaginalem, et cyclum glandulae mammariae; duratio sane cycli inter muliebres variat: in medio plus minusve duodetriginta dies.

Phases et cycli genitales femininiRecensere

Phases semel in re occurrunt, cycli multipliciter repetunt: ergo in vita phases et cycli, quoque cyclo menstruali phases sunt. Secundum terminologiam embryologicam in feminarum vitis non minus quam phases et cycli quinque describendi sunt:

  • Phases ovaricae (→ovaria)
  • Cyclus ovaricus
  • Cyclus menstrualis (endometrii)
  • Cyclus vaginalis (→vagina)
  • Cyclus glandulae mammariae (→mammae)

Phases ovaricaeRecensere

Ut supra scriptum homo sexus femini ab partu ad mortem phases vitae transit. Valens ad feminini totam hominis vitam, phases ovaricae descriptae sunt:

  • Phasis infantilis
  • Phasis praepubertalis
  • Phasis pubertalis
  • Phasis matura
  • Phasis involutionis

Mulieres, cycli menstruales, et culturaeRecensere

Effectus lunarisRecensere

Ubique et semper effectus lunaris, relatio inter vices lunae et cyclos menstruales, in hominibus et disputationis et dissensionis argumenta afferunt. Aliae affirmant[3], aliae negant[4].

Natura cycli menstrualisRecensere

 
Aspectus anterior systematis feminini reproductionis

Cyclus menstrualis structuris sanis anatomicis, biochemicis, et physiologicis dependit. Structurae anatomicae non solum organa sexualia sunt, sed etiam partes systematis nervosi centrali.

Brevi in conspectuRecensere

De conventione menstruationis initium simul initium cycli menstrualis novi constituit. Iam ab die quinto reaedificatio mucosae uterinae (endometrii) repetit usque ad diem quartam decimam. Pariter in ovario, sub effecto folliculos stimulantis hormontis (FSH) unus ex folliculis aliis maius tumescit. Haec phasis, diebus 1-14, proliferativa vel follicularis dicitur. Iuxta diem quartam decimam summus luteinisantis hormontis (LH) in sanguine monstrari potest, et ovulatio in ovario oritur, quae ruptura illius folliculi cum liberatione ovi in tubam uterinam; rupturae loco rapide sanguis accumulat - cum dolore brevi si paululum sanguinis in cavitatem abdominis intret - et formatio sequens corporis lutei, quod progesteronum secernit. Simul, oestradioli ope, in endometrio vasa sanguinea crescunt et aqua accumulat. Haec phasis, diebus 15-28, dicitur corporis lutei (officialiter) vel - Anglico similius - secretoria vel lutealis. Iam ab die quarto vicesimo corpus luteum degenerat, tum corpus albicans nominatum, et desinit liberatio progesteroni, cuius inopia stratum functionale endometrii deicit: menstruatio proxima fit.

AnatomiaRecensere

Apprehenda sunt ovaria, tuba uterina, uterus (endometrium cum stratis et basali et functionali), cerebri et hypothalamus et lobus anterior hypophysis.

OvariaRecensere

 
Folliculus Graafianus (maturus) ante rupturam. Ovum est structura rotunda, circum eum antrum. Supra ovum epithelium germinale tenue

  Commentatio principalis: Ovarium

Iam ab partu utroque ovario folliculi ovarici sunt. In pubertate puellae circiter 400.000 folliculi sunt. Connectitur ovarium cum tuba uterina, ne vehementer moveat, quasi ligamento fimbria ovarica.

Tuba uterinaRecensere

  Commentatio principalis: Tuba uterina

Inveniuntur tubae uterinae duae, dextra et sinistra. Utraque tuba uterina, intra peritoneum locata, post ovulationem ovum ab ovario accipit, trans tubam usque ad uterum portat. Pars ad ovarium conversa nominatur ampulla tubae uterinae cum extremo eius laterali infundibulum et apertura, ostium abdominale, versus cavitatem peritoneale et ovarium. Ostium fimbrias tubae gestat, ne ovum in cavitatem abdominis perdatur. Versus uterum angustiae, isthmus tubae transitus in partem uterinam breviorem describunt. Parieti tubae uterinae sunt tunicae tres: interna tunica mucosa, media tunica muscularis, et externa tunica serosa. Lumen tubae plene plicis tubariis, vecturae ovi securae, est; et cellulis epithelialibus numerosae ciliae sunt, cum fluxu versus uterum. Longitudo tubae uterinae inter 8-20 cm (plerumque 11-12 cm) variat.

UterusRecensere

  Commentatio principalis: Uterus

Dividitur uterus in corpus uteri (sursum) et cervicem uteri (deorsum). Pars corporis superior fundus uteri vocatur. Parieti uteri sunt tunicae tres: interna tunica mucosa vel endometrium, media tunica muscularis vel myometrium, et externa tunica serosa vel perimetrium.

BiochemiaRecensere

Munera habent oestrogena, imprimis 17ß-oestradiolum (E2) cum enzymis eorum synthesum, hormonta kisspeptinum-54, GnRH, FSH, LH, progesteronum, et inhibinum A et B[5].

Kisspeptinum-54Recensere

Kisspeptinum-54 est hormon ex 398 aminoacidis compositum; structura eius receptoriis proteino G copulatis similis est. Neurones GnRH a kisspeptino-54 stimulantur.

Gonadotropinum resolvens hormon (GnRH)Recensere

  Commentatio principalis: Gonadotropinum resolvens hormon

GnRH, hypothalami neuronis GnRH generatum, est hormon resolvens ex 10 aminoacidis compositum, et in glandula pituitaria expeditionem FSH efficit.

Folliculos stimulans hormon (FSH)Recensere

  Commentatio principalis: Folliculos stimulans hormon

Gonadotropinum hoc et glycoproteinum ex duobus catenis aminoacidorum, subunitates alpha (FSH 𝛼) et beta (FSH ß) dictae, compositum est. Structura sua hormonti LH similis est, cum subunitate alpha amborum hormontum eadem, ex 96 aminoacidorum composita. Subunitati beta (FSH ß) autem 111 aminoacidorum sunt.

Luteinisans hormon (LH)Recensere

Ut FSH luteinisans hormon ex duobus subunitatibis compositum est, cum subunitate beta ex 120 aminoacidorum composita.

17ß-Oestradiolum (E2)Recensere

Oestradiolum, in hominibus 17ß-oestradiolum, est compositum chemicum et steroidum, et oestrogenum cum systemate quattuor anulis (ABCD, trium cyclohexanorum, unius cyclopentani).

Progesteronum (P4)Recensere

 
Progesteronum

Progesteronum est, ut oestradiolum, compositum chemicum et steroidum C21 et progestogenum et pregnenoloni derivatum. Synthesis sane, ut omnium steroidorum (steroidogenesis), a cholesterolo coepit:

  1. Cholesterolum → 22R-Hydroxycholesterolum → 20α,22R-Dihydroxycholesterolum (oxydatio duplex)
  2. 20α,22R-Dihydroxycholesterolum → pregnenolonum (enzymum: cholesteroli monooxygenasis)
  3. pregnenolonum → → progesteronum (duo gradus, unum enzymum: 3β-hydroxysteroidi dehydrogenasis)

Synthesis secretioque imprimis per corpus luteum - glandulam endocrinam transientem[6] - fit, minore in parte per folliculos ipsos. Semivita biologica conversione hepatica (in iecore) cita brevis est.

PhysiologiaRecensere

Inter supra scriptas partes gubernatio multiplex exstat: Cyclo menstruali informatio adiecta aliis systematibus organisqueque necesse sunt, ut cyclo ovarico, hypothalamo et lobo anteriore glandulae pituitariae; praeterea mammis vulvaque. Retroactiones ut in axe hypothalamico–pituitario–gonadali (axe HPG) momenta maiores habent.

Cyclus ovaricusRecensere

 
Conspectus cycli ovarici. (1) Initium cycli ovarici (2) Incrementum quorundam folliculorum (3) Folliculus Graafianus, (4) Ovulatio (5) Corporis lutei formatio, (6) Corpus albicans

Cuiusque cycli initio plures folliculi primordiales iuxta capsulae ovaricae superficiem incrementum capiunt.

Iuxta cycli diem sextam de consuetudine tantum unus continuat crescendi, ceteri degenerantes (atresia follicularis). Denique folliculus maturitatem consequitur, nunc vocitatur folliculus Graafianus: Circum folliculum inveniuntur antrum, quod est cavum liquorem folliculi continens, et theca interna; hoc ab tempore solum tenue epithelium germinale et theca interna ovum ab fimbris tubae uterinae, pariter quidem a cavitate abdominis, separant.

Intra folliculum tensio crescit usque ad diem quartam decimam, qua ovulatio cum ruptura epithelii germinalis fit. Tensione ovum plerisque directe in infundibuli fimbrias tubae uterinae iacitur. Immediate post ovi liberationem folliculo vacuo sanguis influit, corpus haemorrhagicum oritur, paulo post cellulae granulosae et cellulae thecae internae proliferant, sanguinem coagulatam solventes, deinde formans corpus luteum, quod oestrogenum et progesteronum secernit. Si conceptio non sit, iuxta diem 24 corpus luteum degeneret, corpus albicans formans.

Axis hypothalamicus–pituitarius–gonadalis (axis HPG)Recensere

 
Axis hypothalamicus–pituitarius–ovaricus (HPO)

Axis HPG, hic etiam axis hypothalamicus–pituitarius–ovaricus (axis HPO), actiones et retroactiones inter cerebrum et ovaria describit. Munus axis HPG est cyclum menstrualem gubernandi. Essentialis effectus est liberatio luteinisantis hormontis (LH) pulsans.

Nucleus arcuatus in hypothalamo mediobasali locatus est, quo pulsus liberationis pulsantis LH generantur[7]. Videtur, ut duo genera neuronorum una pulsus generent, neurones kisspeptini et neurones GnRH liberantes[8]. Neuronis kisspeptini non solum receptoria steroidorum sed etiam hormontum metabolicorum. Postea ratum est, ut neurones kisspeptini munera quoque energiae subsidia cum procreationis functionibus connectendi sint[9]. Axona in eminentiam medianam currunt.
In eminentia mediana, in recessus infundibuli pariete iacens et ibi tubercula vasis sanguineis formans, signa afferentia pulsantia electrica in chemica signa efferentia pulsantia transferuntur. Signum efferens chemicum est gonadotropinum resolvens hormon (GnRH), quod in intervalla pulsantia per venas portales in glandulae pituitariae lobum anteriorem fluit.

In adulescentia axis HPO nondum perfecte laborat, nimirum eo in tempore cycli anovulatorii non raro occurrunt[10].

Effectus cycli menstrualis aliarum mulieris partiumRecensere

Ut supra indicatum cyclus menstrualis activus in organa extra systematis reproductionis - sensu strictu - et in mentem influit.

Cyclus vaginalisRecensere

In vagina mutationes cyclo menstruali, imprimis hormontis et oestrogeno et progesterono, perfectae duplices sunt: primum epithelii aspectus, secundum muci secretio, cyclo sequentes, mutant.

Cyclus glandulae mammariaeRecensere

Sub oestrogeni effectu ductus glandularum mammariarum latiores, sub progesteroni vi lobuli et alveoli crescunt. In phasi corporis lutei accumulatio aquae et sanguinis perficiat tumescentiam, interdum dolorem.

Corporis temperaturaRecensere

Die 14, una cum ovulatione, incrementum exiguum corporis temperatura basalis, circiter +0.5°C, fit. Mensurae cotidiane, mane et ante e lecto surgendam, non raro pars praedispositionis familiaris naturalis videtur[11], una cum muci vaginalis observatione, sua animadversione[12].

Motus animiRecensere

  Commentatio principalis: Motus animi

Conexio inter cyclus menstrualem et mentem investigabantur: Videtur, ut cyclus motus animi, at non cognitionem, mutare queat[13].

Contraceptio hormonalisRecensere

Medicamenta contraceptiva cyclum menstrualem mutant[14]. Hodie imprimis progestogena - derivata a testosterono vel progesterono vel spironolactono adhibentur[15]:

  1. ovulationem inhibendi,
  2. mucum lentiorem generandi,
  3. endometrii dyssynchronia faciendi.

Morbi cycli menstrualisRecensere

Vulgo morbi cycli menstrualis cum menstruationis perturbationes iunguntur et differentia inter morbos cycli menstrualis et menstruationis "composita" appareat, ut:

 
Syndroma ovarii polycystici Stein-Leventhal

Tamen extant complura mala, quae cum cyclo menstruali interagere queant, quae imprimis ad structuras supra nominatas et anatomicas et physiologicas valent, ut:

Ex adverso posita sunt mala, quae in cycli cursu alias corporis partes afficere possunt, per exemplum:

  • Psychosis menstrualis — genus conturbationis bipolaris stricte cycli cursum sequens, prope menstruationis initium[17], at interdum cum cyclis anovulatoriis[18]

Cyclus menstrualis et cancer mammaeRecensere

  Commentatio principalis: Cancer mammae

Putatur continuas fluctuationes et oestradioli et progesteroni cancri mammae periculo coniunctas esse[19].

NotaeRecensere

  1. Terminologia embryologica, Thieme, Stuttgart, 2013
  2. Chandra-Mouli V., Patel S. V. (Mar 2017). "Mapping the Knowledge and Understanding of Menarche, Menstrual Hygiene and Menstrual Health Among Adolescent Girls in Low- And Middle-Income Countries". Reproductive health 14 (1): 30 
  3. Zimecki M. (2006). "The Lunar Cycle: Effects on Human and Animal Behavior and Physiology". Postepy higieny i medycyny doswiadczalnej 60: 1-7 
  4. vid. fons Vicipaediae Anglicae
  5. Messinis I. E., Messini C. I., Dafopoulos K. (Iun 2014). "Novel Aspects of the Endocrinology of the Menstrual Cycle". Reproductive biomedicine online 28 (6): 714-22 
  6. Bachelot A, Binart N. (2005). "Corpus Luteum Development: Lessons From Genetic Models in Mice". Current topics in developmental biology 68: 49-84 
  7. Herbison A. E. (Nov 2018). "The Gonadotropin-Releasing Hormone Pulse Generator". Endocrinology 159 (11): 3723-36 
  8. Plant T. M. (Iun 2019). "The Neurobiological Mechanism Underlying Hypothalamic GnRH Pulse Generation: The Role of Kisspeptin Neurons in the Arcuate Nucleus". F1000Research 8: F1000 Faculty Rev-982 
  9. Rønnekleiv O.K., Qiu J., Kelly M.J. (Mai 2019). "Arcuate Kisspeptin Neurons Coordinate Reproductive Activities With Metabolism". Seminars in reproductive medicine 237 (3): 131-40 
  10. Skřenková J. (Dec 2018). "Postmenarcheal Irregularities in Menstrual Cycle in Adolescent Girls". Casopis lekaru Ceskych 157 (7): 343-9 
  11. Shilaih M., Goodale B.M., et al. (Nov 2018). "Modern Fertility Awareness Methods: Wrist Wearables Capture the Changes in Temperature Associated With the Menstrual Cycle". Bioscience reports 38 (6): BSR20171279 
  12. Gallagher J. (Nov 1983). "More About Natural Family Planning". Australian family physician 12 (11): 786-92 
  13. Sundström-Poromaa I. (2018). "The Menstrual Cycle Influences Emotion but Has Limited Effect on Cognitive Function". Vitamins and hormones 107: 349-76 
  14. Baird D. T., Glasier A. F. (May 1993). "Hormonal Contraception". New England Journal of Medicine 328 (21): 1543-9 
  15. Regidor P.-A. (Oct 2018). "Clinical Relevance in Present Day Hormonal Contraception". Hormone molecular biology and clinical investigation 37 (1) 
  16. Arrais R. F., Dib S. A. (Feb 2006). "The Hypothalamus-Pituitary-Ovary Axis and Type 1 Diabetes Mellitus: A Mini Review". Human reproduction 21 (2): 327-37 
  17. Vengadavaradan A., Sathyanarayanan G. (Nov-Dec 2018). "Is Menstrual Psychosis a Forgotten Entity?". Indian journal of psychological medicine 40 (6): 574-6 
  18. Brockington I. F. (Iun 2011). "Menstrual Psychosis: A Bipolar Disorder With a Link to the Hypothalamus". Current psychiatry reports 13 (3): 193-7 
  19. Atashgaran V., Wrin J., et al. (Dec 2016). "Dissecting the Biology of Menstrual Cycle-Associated Breast Cancer Risk". Frontiers in oncology 6: 267 

Nexus interni