Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Endometrium
Situs endometrii
Situs endometrii tunica mucosa uteri.
Stadium proliferativum endometrii
Phasis proliferativa endometrii sive phasis follicularis.

Endometrium sive tunica mucosa (TA: A09.1.03.027) uteri est textum, accurate subtilis tunica mucosa, quae parietes interiores uteri (Graece μήτρα) induit.[1] Digeritur endometrium inter stratum basale (lamina basalis, saepe tantum "basalis" dicta) et stratum functionale (lamina functionalis, saepe "functionalis").

Natura endometriiRecensere

AnatomiaRecensere

Membrana mucosaRecensere

  Commentatio principalis: Mucosa

Endometrium est membrana mucosa. Constitutum est de epitheliocytis columnaribus supra stratum textus conexivi rari.

PhysiologiaRecensere

Endometrio duae laminae functionales sunt: lamina basalis ("basalis") et lamina functionalis ("functionalis"). In aetate generandi munera endometrii prominentia functionalis ope fiunt. Ibidem in cycli menstrualis cursu mutationes menstruales typicae observantur. Stadiis ovarialibus sequens in endometrio duae stadia occurrunt, proliferatorium et secretorium.

Cyclus menstrualisRecensere

  Commentatio principalis: Cyclus menstrualis

Cyclus sive cursus menstrualis inter alia organa imprimis in ovariis et in utero, ibi in endometrio, vim habet. In ovariis cyclus ovarialis occurrunt cum phasi folliculari, ovulatione, ac phasi corporis lutei; simul in endometrio uteri menstrua, phasis proliferativa, postremo stadium secretorium observantur.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Schiebler, T. H., et Schmidt, W., eds. (1983), Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, editio 3 (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Endometrium spectant (Normal endometrium, Endometrium).
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!