Vide etiam paginam discretivam: Conon (nomen)

Conon (Graece Κόνων) (natus ante annum 444 a.C.n. ut putatur Athenis; mortuus circa annum 390 a.C.n. in insula Cypro) fuit dux classis Atheniensis qui rebus publicis patriae suae adsiduam operam dedit. Anno 394 a.C.n. a Persis adiutus magnam victoriam navalem de Lacedaemoniis ad Cnidum rettulit[1] qua eorum hegemoniam navalem post bellum Peloponnesiacum partam omnino labefecit. Paulo post longos muros inter urbem Atheniensium et Piraeum portum ductos, qui iussu victorum tempore triginta tyrannorum solo aequati erant, reficiendos curavit. Simul templum Aphroditae in Piraeo dedicavit quia illam deam Cnidii maxime venerabantur[2].

Imago Cononis (ficta) ex Promptuario Iconum Insigniorum (1553)

Tanta beneficia ut quodam modo rependerent Athenienses ipsius statuam et filii Timothei et Cyprorum regis Evagorae illius qui Phoenissas triremes ut Cononi traderet Artaxerxi II persuaserat[3] in Ceramico ad porticum regiam erexerunt. Samii quoque ad templum Herae et Erythraei in Foro[4] et Ephesii ad templum Artemidis statuam Cononis dedicarant[5] ː ita late eius victoria celebrata est.[6].

NotaeRecensere

  1. Xenophon, Hellenica IV.3.10-12. Diodorus Siculus XIV.83. Pausanias VI.3.16 et VI.7.6
  2. Pausanias, Graeciae descriptio I.1.3 et I.2.2.
  3. Etenim Persae classem Cononi praestiterunt quo Lacedaemonios vicit.
  4. Die Inschriften von Erythrai und Klazomenai. Bonn, Habelt, 1972 ː 6.
  5. Pausanias VI.3.16.
  6. Pausanias, Graeciae descriptio I.3.2. Et alteram in Acropoli ibid. I.24.3

BibliographiaRecensere

  • Karl-Wilhelm Welwei: Das klassische Athen. Demokratie und Machtpolitik im 5. und 4. Jahrhundert. Darmstadii 1999, p. 452 (Index, s. v. Konon).
  • Duane A. March: Konon and the Great King’s Fleet. In: Historia. Vol. 46, Nr. 3, 1997, p. 257–269.
  • Heinrich Swoboda: Konon 3. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XI,2, Stuttgart 1922, Sp. 1319–1334.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!