Chilia
Chilia[1] seu Chile[2][3][4] (ita et Hispanice), plenius res publica Chile[5] est civitas in America Meridionali. Finitimae ei sunt Argentina, Bolivia, Peruvia. Chiliam centies quinquagies centena milia hominum incolunt. Caput est urbs Sanctiacobi. Socius est CSN, APEC, OEA, et ONU.
Territoria finitima: Argentina, Bolivia, Peruvia
Locus: 33°0′0″S 71°0′0″W
Caput: Urbs Sancti Iacobi
Gestio
Princeps: Gabriel Boric
Praefectus: Gabriel Boric
Consilium: National Congress of Chile
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Geographia
recensereChilia est angustum terrae spatium inter Andes montes et Oceanum Pacificum. Plus quam quinque milia km longum est a septentrionibus ad meridiem, quapropter complura et varia climata habet quae deserta, silvas aliaque telluris genera comprehendunt.
Chiliae etiam multae insulae sunt, imprimis in australibus regionibus Aicetzenina Magellanicaque, et Insula Paschalis in Oceano Pacifico.
Chilia sibi imperium territorii in Antarctica postulat, quod inter meridianos 53 et 90 longitudinis occidentis situm est, ut in tabula infra indicatur.
Urbes
recensere- Urbs Sancti Iacobi vel Iacobopolis (hispanice: Santiago)
- Chiguayante (Magnae Conceptionis)
- Las Condes (Iacobopolis)
- Coronel (Magnae Conceptionis)
- Fytacura (hispanice: Vitacura) (Iacobopolis)
- Magna Conceptio
- Providentia (Iacobopolis)
- Sancta Iohanna
- Vinea Maris (Magnae Valliis Paradisii)
- Iumpel (hispanice: Yumbel)
- Vallis Paradisi
- Serena
- Antofagasta
- Valdivia
- Hanga-Roa
- Talcaquanus Portus
Flumina
recensereHistoria
recensereVide etiam: Historia Chilensis
- Ante Americam anno 1492 repertam ab indigenis variis incolebatur, inter quos notissimi sunt Incae et Mapuches.
- Anno 1520 Ferdinandus Magellanus primus inter Europaeos Terram Ignium visit illique nomen imposuit.
- Anno 1540 Didacus de Almagro ex Peruvia in Chiliam venit et colonias deducere coepit. Anno 1541 civitatem Sanctiacobi condidit.
- 18 Septembris anni 1810 dicitur independentia initium cepisse, anno autem 1818 Bellum Independentiae finitum est die 5 Aprilis.
- Annis 1879 et 1882 proelia facta sunt adversus res publicas Peruviae et Boliviae.
- Anno 1891 bellum domesticum fuit, in quo praeses Ioseph Emmanuel Balmaceda semet ipsum occidit.
- Die 11 Septembris 1973 praeses Salvator Allende se ipsum occidit cum dux (et deinde praeses) Augustus Pinochet rem publicam cepisset.
Administratio
recensereEx anno 1978 Chilia in regiones divisa erat[6], quae ipsae subdivisae erant in provincias et provinciae rursum in communia[7][8]. Anno 2015 Chilia in 15 regiones[9][10], 54 provincias et 346 communia divisa est[11].
Regiones notis numeralibus Romanis designantur praeter Regionem Metropolitanam Iacobopolis, quae pro numero XIII litteris RM designatur. Initio 13 regiones erant atque numeri ex ordine a septentrionibus ad austrum assignati sunt praeterquam Regioni Metropolitanae, quae ultima erat. Anno 2007 autem regiones XIV et XV creatae sunt[9][10].
Haec sunt regiones a septentrionibus ad austrum enumeratae:
- XV. Regio Aricae et Parinacotae (caput Arica)
- I. Regio Tarapacensis (caput Iquique)
- II. Regio Antofagastensis (caput Antofagasta)
- III. Regio Atacamensis (caput Copiapo)
- IV. Regio Coquimbensis (caput Serena)
- V. Regio Portus Vallis Paradisi (caput Portus Vallis Paradisi)
- Regio Metropolitana Iacobopolis (caput Sanctiacobi)
- VI. Regio Liberatoris generalis Bernardi O'Higgins (caput Rancagua)
- VII. Regio Maulensis (caput Talca)
- XVI. Regio Nublensis (caput Chillan)
- VIII. Regio Biobioensis (caput Urbs Conceptionis)
- IX. Regio Araucana (caput Temucum)
- XIV. Regio Fluminum (caput Valdivia)
- X. Regio Lacuum (caput Portus Montt)
- XI. Regio Aysenensis (caput Coyhaique)
- XII. Regio Magellanica et Antarctica Chilensis (caput Promontorium Arenosum)
Cultura
recensereCultura Chilensis originem remotam habet in culturis indigenarum et Hispanicorum coloniae temporis.
Indigenae
recensere- Incae, notissimi inter indigenis Americanis, qui partem territorii in regione septentrionali Chiliae hodiernae obtinebant.
- Mapuche (id est Gentes Terrae), natio agricolarum et figulorum et militum fortium, appellati "Aucae" (id est Hostes) ab Incis Peruviae et Araucani ab Hispanis. Habitabant a fluvio Tzuapa usque ad dimidiam partem septentrionalem Magnae Insulae Tzilvis (Chiloé). Lingua Mapuchium est "Mapudungún".
- Rapanui, incolae Polynesiae Insulae Paschalis (Isla de Pascua), qui moai monumenta fecerunt.
Litterae
recensereNotissimi in litteris Chilensibus sunt:
- La Araucana, opus notissimum ab Hispanico Alphonso de Ercilla Saeculo XVI scriptum, quo de indigenis et de proelio Hispanicorum ad eos vicendos tractat.
- Gabriella Mistral, poëtria, anno 1945 Praemio Nobeliano Litteraturae laureata.
- Paulus Neruda, poëta, anno 1971 Praemio Nobeliano Litteraturae laureatus.
Ludi
recensereLudi dilectissimi in Chilia pediludium et popularis ludus Hispanici nominis rodeo (Latine fortasse "circumequitatus").[12] Teniludium autem bonos cultores Chilenses habet, ut Marcellus Ríos, qui optimus fuit mundi anno 1998 et Ferdinandus González.
Oeconomia
recensereChilia magnam varietatem crudarum materiarum generat. Inter maximas est mundi procuratrices aeris et salmonis. Etiam poma et vinum in alias civitates exportat, quae sunt fontes principales pecuniarum civitatis.
Maturitas oeconomica Chiliae est inter optimas Americae Latinae[13]. Cuius signum est, quod pars gentis quae interreti et cellularibus telephonis utitur inter maximas illius regionis est[14].
Chilenses notabiliores
recensere- Arthurus Prat, nauta
- Sanctus Albertus Hurtado
- Sancta Theresia de Los Andes
- Gabriella Mistral, scriptrix et poëtria.
- Paulus Neruda, poëta.
- Petrus Valdivia
- Emmanuel Baquedano
- Iosephus Antonius Kast
- Marcellus Ríos, teniludor.
- Ferdinandus González, teniludor.
- Praesides et Duces
Vide etiam: Index Praesidum Chilenses.
- Sebastianus Piñera Echenique (2018—)
- Michaela Bachelet Jeria (2014— 2018)
- Sebastianus Piñera Echenique (2010—2014)
- Michaela Bachelet Jeria (2006–2010)
- Ricardus Lagos (2000-2006)
- Augustus Pinochet (1973–1990)
- Salvator Allende (1970–1973)
- Iosephus Emmanuel Balmaceda (1886– 1891)
- Bernardus O'Higgins
Notae
recensere- ↑ Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 81: Chilia, ae, f. — Nomen ab autochthonibus, quos «Indos» appellant, est deductum, sed de vera interpretatione non consentiunt philologi. Chilienses, ium; Chiliensis, e.
- ↑ Cf. "Archidioecesis Sancti Iacobi in Chile" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ "... regni Chiles ...": vide "Insula Johannis Ferdinandi" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Rudimenta geographica & heraldica – Anfangsgründe der Erdbeschreibung und Heraldik, in lateinischer und deutscher Sprache, zum Gebrauche der Schulen. Neue, vermehrte, und mit Kupfern verbesserte Auflage. Augsburg, 1794, p. 272
- ↑ "Respublica Chile" (p. 172 apud Google Books)
- ↑ Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (10 Octobris 1978). «Decreto ley 2339 de 1978» (HTML).
- ↑ Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (26 Octobris 1979). «Decreto ley 2867 de 1979» (HTML).
- ↑ Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis (26 Octobris 1979). «Decreto ley 2868 de 1979» (HTML).
- ↑ 9.0 9.1 Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis. (5 Aprilis 2007). «Ley 20174 de 2007» (HTML).
- ↑ 10.0 10.1 Ministerium Rerum Domesticarum Chilensis. (11 Aprilis 2007). «Ley 20175 de 2007» (HTML).
- ↑ Institutum Nationale Rerum Statisticarum Chilense (18 Martii 2008). «División político-administrativa y censal, 2007» (PDF): p. 12. ISBN 978-956-7952-68-7.
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ The Economist
- ↑ [1]
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 33°0′0″S 71°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Lege Χιλή ("Chilia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Regiones |
America Septentrionalis · Media America · Insulae Caribicae · America Australis |
---|---|
Civitates |
Aequatoria · Antiqua et Barbuda · Argentina · Bahamenses insulae · Barbata · Beliza · Bolivia · Brasilia · Canada · Chilia · Civitates Foederatae Americae · Columbia · Costarica · Cuba · Dominica · Dominicana res publica · Granata · Guatimalia · Guiana · Haitia · Honduria · Iamaica · Mexicum · Nicaragua · Panama · Paraquaria · Peruvia · Salvatoria · Sancta Lucia · Sanctus Christophorus et Nevis · Sanctus Vincentius et Granatinae · Surinamia · Trinitas et Tabacum · Uraquaria · Venetiola |
Territoria |
Anguilla · Aruba · Boni Aëris insula · Caimanenses insulae · Curacensis insula · Falklandia · Groenlandia · Guadalupa · Guiana Francica · Martinica · Montserrat · Portus Dives · Saba · Sanctus Bartholomaeus · Sanctus Martinus · Statia · Turcenses et Caicenses insulae · Virginis Insulae Americanae · Virginis Insulae Britannicae |
Henricus Silva Cimma 1990 • Carolus Figueroa Serrano 1994 • Iosephus Michael Insulza 1994 • Ioannes Gabriel Valdés 1999 • Soledad Alvear Valenzuela 2000 • Ignatius Walker Prieto 2004 • Alexander Foxley 2006 • Marianus Fernández 2009 • Alfredus Moreno 2010 • Heraldus Muñoz 2014 • Robertus Ampuero 2018 • Theodorus Ribera 2019 Capsae cognatae: Praesides Chiliae | |