Michaela Bachelet

politica Chiliae

Michaela Bachelet, vulgo plene Verónica Michelle Bachelet Jeria (nata in urbe Sancti Iacobi die 29 Septembris 1951) fuit a die 11 Martii 2006 usque ad diem 11 Martii 2010 rursusque a die 11 Martii 2014 Chiliae praeses, prima mulierum.

Wikidata Michaela Bachelet
Res apud Vicidata repertae:
Michaela Bachelet: imago
Michaela Bachelet: imago
Michaela Bachelet: subscriptio
Michaela Bachelet: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1951; La Cisterna
Patria: Chilia

Familia

Genitores: Alberto Bachelet; Ángela Jeria
Coniunx: Jorge Dávalos
Proles: Sebastián Dávalos

Insignia heraldica

Michaela Bachelet: insigne
Michaela Bachelet: insigne

Pater sua necatus est sub dictatura Augusto Pinochet. Alumna est universitatis Chilensis, post exsilium e dictatura, deinde universitatis Humboldtianae Berolinensis ubi medicinae et Theodiscam studuit. In patriam post exsilium reditus ministra valetudinis a die 11 Martii 2000 ad 7 Ianuarii 2002 et ministra munitionis ab hunc diem ad 1 Octobris 2004 fuit, praeside Ricardo Lagos. Praeses patriae annis 2006-2010 merens, hoc anno praeses Mulierum Consociationis Nationum facta est, quod officium usque in annum 2013 retinuit. Die 17 Novembris 2013 in secundo ordine petitionis praesidii Rei Publicae Chiliae cum 62% suffragiorum vicit.

Ministrorum a se constitutorum dimissionem die 6 Maii 2015 postulavit, sed ministrum rerum externarum Heraldum Muñoz statim restituit.[1] Et ab die 1 Septembris 2018, Curatrix suprema Nationum Unitarum iuribus humanis tuendis facta est.

  1. Rulers mense Maio 2015

Bibliographia

recensere
 
Michaela Bachelet cum Sebastiano Piñera et uxore Caecilia Morel ientaculum sumit

Nexus externi

recensere