Iohannes Sebastianus Bachius

(Redirectum de Bach)

Iohannes Sebastianus Bachius,[1][2] vulgo Johann Sebastian Bach (natus Ysenaci 21 Martii 1685; Lipsiae mortuus die 28 Iulii 1750) fuit compositor, organista, clavicymbalista, violista, violinista Germanicus, cuius diversa opera sacra et saecularia choro, orchestrae, solisque instrumentis composita musicae Barocae traditiones contraxerunt, aevum maturescere adiuvantia.[3] Ipse, quamquam novas non introduxit formas musicas, obtinentem amplificavit modum Germanicum robusta contrapuncti arte technica, eximia temperationis harmonicae motivicaeque potestate, atque accommodatione rhythmorum, formarum, et texturarum ex gentibus externis, praesertim ex Italia et Francia.

Ioannes Sebastianus Bachius, ab Eliade Gottlob Haussmann anno 1746 pictus.
Subscriptio Ioannis Sebastiani Bachii nominis.

Inter opera Bachiana, quae propter altitudinem mentis, facilitatem laboris, et pulchritudinem artis coluntur, sunt Concentus Brandenburgenses, Variationes Goldbergenses, Partitae, Claviatura Bene Temperata, Missa sollemnis toni B mollis, Passio secundum Matthaeum, Passio secundum Ioannem, Magnificat, Donum Musicum, Ars Fugae, series Anglicae et Francicae, Sonatae et Partitae pro violina sola, Series pro Violoncello, plus quam ducentae cantatae exstantes, et fere ducenta opera pro organo, insigniter inter quae Toccata et Fuga in D molli, Passacaglia et Fuga in C molli, Magna Duodeviginti Praeludia Choralia, et Missa pro Organo. Collaudantur numerosa eius praeludia ad cantus liturgicos (theodisce Choralvorspiele), quibus sententias textuum subtiliter expressit.

Bachii organistae facultates magni per Europam aestimatae sunt, sed ipse compositor late non agnotus est, donec studium eius musicae dimidio saeculi undevicensimi renatum est eiusque opera aperte audiri coeperunt. Nunc autem latissime habetur unus ex principalibus modi Baroci compositoribus, atque adeo unus ex maximis omnium temporum compositoribus.[4] Traditum est dictum a Beethoven nomini Bach alludente: Eum non Rivum (i. e. theodisce Bach) nominatum esse oportet, verum Mare.

Neque Italiam visitavit neque Franciam. Civitates principesque quorum musicae fuit director in Media Germania tantum inveniuntur. Tamen in operibus suis totius Europae modos musicales sibi assimilavisse et in altum duxisse videtur.

Post nonnullas stationes, praevalentibus Ecclesia Sancti Bonifatii Arnstadii, Fano Divi Blasii Mulhusae Thuringorum, Castello Vimariae, Castello Cothenae, sustinuit dignitatem et officium cantoris Ecclesiae Sancti Thomae Lipsiensis usque ad finem vitae suae. Ibi Bachius enim fuit "cantor ad Sanctum Thomam et director musicae Lipsiensis". Apud illustrem Scholam Thomanam Bachius docebat, in fano ludis adiacenti iste vir sepultus est.

Bachius religioni Christianae Lutheranae toto corde adhaerebat. Magna operum eius copia pro cultu divino facta est. In oratoriis et cantatis ad omnes festos et dies dominicas trium annorum compositis, tam verba biblica quam cantiones ecclesiae Lutheranae nec non poemata contemplativa ad gustum contemporaneum profunde interpretatus est, quam ob causam saepe praedicator esse dicitur musicus. Eminent Missa[5], Magnificat, aliaeque compositiones in lingua Latina, sed et musicae saecularis genera omnia ei familiaria erant excepto quod appellatur opera. Musicam vero omnem, et sacram et saecularem, Bach insigne Dei donum ac mentis eius in terra imaginem esse credidit, quod opera sua subscribendo "Soli Deo Gloria" vel "S.D.G." expressit.

Bachius viginti habuit liberos, quorum undecim eum praecesserunt. Inter filios fuerunt compositores Gulielmus Friedemann Bach, Carolus Philippus Emanuel Bach, Ioannes Christianus Bach, et Ioannes Christophorus Fridericus Bach. Pater Mariae Barbarae, uxoris primae, monumentum Gerenae habet.

Nexus interni

  1. Johann Gottfried Schmutzer, Programma, quo doctorem recentem et novum Scholae Roslebianae contigisse: "At fortunatum Bachium, qui suae virtutis GESNERVM praeconem inuenerit!" (1772), p. 14.
  2. Alberto Basso, Frau Musika: La Vita e le Opere di J. S. Bach (1979): "complexum Bachium meum," p. 54.
  3. Grout 1980:435.
  4. T. C. W. Blanning, The triumph of music: the rise of composers, musicians and their art, p. 272: "And of course the greatest master of harmony and counterpoint of all time was Johann Sebastian Bach, 'the Homer of music.'"
  5. Manuscriptum huius operis, postremi a Bachio annis 1748/1749 conscripti, hereditati documentorum mundanae Nationum Unitarum adscriptum est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sebastianum Bach spectant.
  Lege Ἰωάννης Σεβαστιανὸς Βάχ ("Iohannes Sebastianus Bachius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Generalia
Partiturae