Bachiana consociatio Arnstadiensis

Consociatio Bachiana Arnstadiensis (Theodisce: Arnstädter Bachvereinigung) condita est annis 1895 et 1896 Arnstadii.

Argumenta

recensere

Arthuro Rehbein praeside omnibus in animo fuit ut concentus multi fierent et organum tubulatum originale salvaretur quo Ioannes Sebastianus Bachius ipse cecinerat. Anno 1907 denique amici tabulam commemorativam Bachianam in muros Ecclesiae Bachianae affigi iusserunt.

Multi regentes chori atque cives in rebus de cultu atque humanitate agentes sodalitati isti adfuerunt atque favebant.

Bibliographia

recensere

Friedrich Wilhelm I. Lappè: "Arnstädter Bach-Vereinigung um die Jahrhundertwende", apud: Kulturspiegel (in foliis mensium Iunii, Iulii et Augusti anno 1957 editis).