Thema BACH in musica est ordo tonorum qui B molle, A, C, B naturale dicuntur.

Thema BACH.

Hoc thema quattuor tonorum in multis compositionibus late adhibetur, praecipue in honorem Iohannis Sebastiani Bach. Primum exemplum cognitum fuit in compositione Iohannis Petrii Sweelinck; fortasse (sed nescitur re vera) hoc thema adhibitum est in cultu quidam proavorum Iohannis, plerique enim ipsi musici fuerunt.

Cognomen Bach hoc modo potest transscribi quia in transcriptione Germanica B significat quod in aliis modis musicae scribendae est verum B molle, dum H indicat B naturale.

I. S. Bach ipse hoc themate usus est sicut subiectum fugae in ultima Artis fugae pars (BWV 1080), opere quod imperfectum tempore mortis Bach (anno 1750) est. Hoc thema in operibus fugaciter accurrit, sicut in fine quartae variationis canonicae "De Caelo Alto," BWV 769; praesentia autem eius in mensura penultima in opere quod dicitur Parvus Labyrinthus Harmonicus, BWV 591, putatur non magni momenti esse. Hoc thema etiam est in Passione secundum Matthaeum in parte ubi chorus "Homo hic fuit filius Dei re vera" cantat. In operibus multis, toni B-A-C-H ipsi non sonantur, sed in transpositione thematis apparent.

Habemus fugam pro piano in F maiore quam scripsit filius Iohannis, nescimus autem an Iohannes Christianus Bach vel Carolus Philippus Emanuel Bach: haec fuga themate utitur, sed non prius animi reverterunt ad studum operum Bach (saeculo vicensimo) quam hoc thema saepe adhibitum est.

Fortasse quia Bach hoc themate in fugis usus est, alii compositores etiam solent eo uti in transcribendo contrapunctale.

Opera in quibus hoc thema praecipue adhibetur

recensere

Opera per annos digesta:

Hoc thema in praetereundo accurrit in operibus multis, sicut Arnoldi Schoenberg Variationes pro Orchestra (1926–1928) et Chordarum Quartum? No. 3 (1927), Christophi Penderecki Sancti Luci Dolor, Ioannis Brahms cadentia primi motus Ludovici van Beethoven Piano Concerto No. 4.?

Alia themata insignia

recensere
Nota in systemate Germanico "Es" est E molle.

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.