Praeludium est compositio musica, saepe brevis vel structurae simplicioris, saepe introductio ante maiorem partem musicam, ut in partibus temporum Baroci, at partes musicae Romanticismi praeludia non raro non partibus sequentibus pependerunt. Sensu stricto vocabula prae ludium significant "ante partem musicam ipsam". Nexus strictus parti principali non necesse sit.

Praeludium primum in libro primo Das Wohltemperirte Clavier Ioannis Sebastiani Bachii.

Apertura similis est, sed potius quam praeludium, pars inter pares musicas est, ut in Tibia Magica Wolfgangi Amadei Mozart et permultis aliis operis musicis.

Apertura Tibiae Magicae.

Historia recensere

 
Sergii Rachmaninov praeludiorum notae clavicinibus aptae

Prima praeludia notata erant res pro organo quibus musici ludebat ad musicam ecclesiasticam introducendam. Prima exempla exstantia sunt quinque brevia praeambula (ut appellabantur) in Tablatura Ileborghensi anni 1448.[1] Postea sequebantur praeludia pro testudine aliisque chordophonis Renascentiae modo extemporaneo libere composita, quae primum adhibebantur ad digitos exercendos atque instrumenti intonationem qualitatemque sonorum probandam, ut in collectione rerum Ioannis Ambrosii Dalzae anno 1508 divulgatarum et tastar de corde (Italice, ad verbum 'probare chordas') appellatarum.[1][2]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Ledbetter, David; Ferguson, Howard. Prelude. Oxford Music Online .
  2. Fabris, Dinko. Tastar de corde. Oxford Music Online .

Bibliographia recensere

  • Apel, Willi. 1960. "Der Anfang des Präludiums in Deutschland und Polen." Chopin Congress. Varsoviae, 495–502.
  • Archbold, L. 1985. Style and Structure in the Praeludia of Dietrich Buxtehude. Ann Arbor.
  • Dehmel, J. 1989. Toccata und Präludium in der Orgelmusik von Merulo bis Bach. Cassel.
  • Dietrich, F. 1931. "Analogie-formen in Bachs Tokkaten und Präludien für die Orgel." Bach-Jahrbuch 28: 51–71. ISSN 0084-7682. OCLC 224561758.
  • Stauffer, G. 1980. The Organ Preludes of Johann Sebastian Bach. Ann Arbor.
  • Wolff, Christoph. 1985. "Präludium (Toccata) und Sonata: Formbildung und Gattungstradition in der Orgelmusik Buxtehudes und seines Kreises." in Orgel, Orgelmusik, und Orgelspiel: Festschrift Michael Schneider zum 75. Geburtstag, ed. Christoph Wolff, 55–64. Cassel.
  • Zenatti, Arlette. 1965. "Le prélude dans la musique profane de clavier en France au xviiie siècle." Recherche 5.

Nexus externi recensere

  • Britannica.com. Definitio praeludii. (Anglice)