Monumentum in honorem Michaelis Bach Gerenae[1] in Circulo Ilm Germaniae ponitur. Militum pro patria mortuorum gloriam diu personabat.

Monumentum in honorem Michaelis Bach Gerenae positum.

Historia

recensere

Ioannis Michael Bach (1648–1694) annos viginti unum organista et scriba urbanus fuit. Praeterea instrumenta musica conficere et musicam componere solebat. Eius operum multitudo haud ante saeculum vicensimum exiens (re)inventa est.

Maria Barbara Bach (1684-1720), eius filia, ad musicam valde prona erat. Die 17 Octobris 1707 in Fano Sancti Bartholomaei in oppidulo Dornhemia apud Arnstadium, Ioanni Sebastiano Bach nupsit, qui et consobrinus fuit. Maria Barbara infantes Friedemann et Philippum Emmanuel maxime iuvit, ut plene musicae sese dedicarent.

Locus Michaelis Bach humationis ignotus est. Inde anno 1955 decretum est, cum iubilaeum de urbe condita immineret, monumentum compositori erigere. Situm est haud procul a templo Lutherano; animadvertendum est monumentum antea bellatoribus dicatum fuisse.

Nexus externi

recensere