Monumentum Bachianum Arnstadii

Monumentum Bachianum (Theodisce Bachdenkmal), quod famum est propter aspectum in Ioannem Sebastianum Bach iuvenem et procacem, in medio foro Arnstadii invenitur. Haud procul ab Ecclesia Bach situm est.

Statua Bachiana hieme cum pueris visa.

HistoriaRecensere

Bernardus Göbel, professor Hallensis, statuam ex aere in officinis Lauchhammer in vico sitis confecit. Quae rite revelata est die 21 Martii 1985, cum trecentesimus Ioannis Sebastiani Bach anniversarius celebraretur. Aderant circiter 10 milia civium, et in suggestu homines politici pacifice cum clericis ecclesiasticis stabant. Quod tempore communismi saevientis raro erat, sed pro occasione oportebat. Symphoniacis cantus chorales multos ludere licuit verbis iussu superiorum saecularium deficientibus.

Nexus externiRecensere