Domus Bachiana (Arnstadium)
Domus Bachiana (Theodisce: Bachhaus Arnstadt) invenitur in Arnstadii centro, in via Kohlgasse 7. Ista domus solum aedificium Arnstadii conservatum quod semper cum Ioanne Sebastiano Bach in connexu erat. Ibi ille versabatur certe; num quando fuerit eius domicilium tamen non certe constat. Haud procul distat neque ab Ecclesia Bach neque a monumento Bach.
Domus historia et personae frequentantes
recensereDomus ista post incendium anni 1581 erecta est ignoto ab homine. Proculdubio possessit eam inde ab anno 1687 Elisabetha Kannewurfin, pistoris cuiusdam vidua. Quae testamento praedium et aliquot areas Ioanni Christophoro Bach, patruo Ioannis Sebastiani, translatum iri instituerat.
Itaque post domnae Kannewurfin mortem praecocem familia Bach mox possedens facta est. Ioannes Christophorus decessit anno 1693. Cum Ioannes Sebastianus 18 annos natus Arnstadium venit, in angiportu Kohlgasse habitavit amita eius cum infantibus Ioanne Ernesto, Ioanne Christophoro et Barbara Catharina. Verisimiliter spatium novo advenienti fuisset, eo magis quod servi ancillaeve in domo aberant.
Cum Ioanne Ernesto consuetudinem contraxerat Ioannes Sebastianus iam tempore scholastico Ohratrophii acto. Consobrinus laborem organistae sibi assumpsit, cum Ioannes Sebastianus Lubecae degebat. Inde haud mirum illum Ioannem Sebastianum secutum esse, cum ille Arnstadium in omnia tempora reliquisset. Consobrinus usque ad annum 1732 in vico Kohlgasse habitavit, unde in viam Coemeterii commigravit. Evenit sic ut domus per periodum 45 annorum in possessione Bach-orum fuisset et sine dubio locus quoque eorum conventuum.
Renovatio
recensereUsque ad annum 1993 habitacula et taberna hac in domo erant: postea complexus non iam ulli rei serviebat. De hoc statu plorandum erat et domus quasi macula totius urbis habita est. Circulus qui Altstadtkreis Arnstadt e.V. nuncupatur una cum aliis cultus civilis fovendi fautoribus anno 1998 litteras dedit urbis senatoribus. Proposita ad demolitionem prohibendam facta sunt. Reactio in epistulam adhortantem fausta erat et concilium de aedibus renovandis ceperunt homines politici responsales.
Duravit usque annum 1999 praeservatio domus, ne casa collabens caderet. Postea sunt refabricata seu renovata omnia elementa craticia officialibus de architectura protegenda observantibus. Primo interna restaurata sunt et anno 2004 omnia ad usum publicum patefieri potuerunt.
Functio hodierna
recensereNostris diebus sectatores musicae Bachianae ea praevalent. Associationis domus Bachianae membra omni Martis die ad vesperas conveniunt et praebent cunctis volentibus mystagogiam singulas res persequentem. In pedeplanis expositio non solum de domus historia sed etiam de priscis sic dictis urbis sibilantibus, i.e. praeconibus publica pronuntiantibus, narrat.
Praeterea domus patet consessibus ubi ideae de rebus culturalibus et de urbe pulchriori reddenda commutari possint; aperta est etiam praelectionibus diversis, concentibus parvis, disputationibus. Expositio altera - et maior supplensque - est in Palatio Novo.
Nexus externi
recensereDe casa in urbis situ proprio, cum inscriptionibus contactuum faciendorum