Abramis brama
Abramis brama est Europaea piscium aquae dulcis species familiae Cyprinidarum. Quae nunc habetur sola species generis Abramis. In sermone cottidiano, brama appellatur.[2]
Classis : Actinopterygii
Subclassis : Neopterygii
Infraclassis : Teleostei
Superordo : Ostariophysi
Ordo : Cypriniformes
Superfamilia : Cyprinioidea
Familia : Cyprinidae
Subfamilia : Leuciscinae
Genus : Abramis
Cuvier, 1816
Species : Abramis brama
Linnaeus, 1758
Distributio
recensereAbramis brama in regionibus ad septentriones Alpium et Pyrenaeorum atque in Balcania invenitur; praeterea ad orientem usque ad Mare Caspium, Pontem Euxinum, Lacumque Oxianum. In stagnis, lacubus, canalibusque habitat, atque in fluminibus lente fluentibus.
Descriptio
recensereAbramis brama plerumque a 30 ad 55 centimetra longa crescit, sed specimina usque ad 75 centimetra longa inventa sunt; plerumque a 2 ad 4 chiliogrammata ponderis est. Maxima longitudo est 90 fere centimetra, maximum pondus 9.1 fere chiliogrammata.
Corpus lateraliter complanatum, dorsum altum, os aliquantulum retrorsum positum est. Color est canus et argenteus, sed pisces senes aenei videntur, praecipue in aquis limpidis. Colores pinnarum a cano ad nigrum variant, sed numquam ad rubellos.
Pisces visu similes
recensereAbramis brama facile cum Blicca bjoerkna confunditur, praesertim iuvenis (vide photographemata). Optima harum specierum distinguendarum ratio est squamas deorsum a primo pinnae dorsalis radio ad lineam lateralem numerare. Bliccis bjoerknis minus quam decem squamarum ordines, Abrami bramae undecim aut plus sunt. Rubellus pinnae pectoralis Bliccae bjoerknae adulti color est proprietas diagnostica. Abramis brama, aliarum cyprinidarum similis, proles facile cum aliis speciebus gignit, et hybridae cum Rutilo rutilo a bramis puris difficillime distinguuntur.[3]
Habitatio et victus
recensereAbramis brama plerumque in fluminibus (praecipue in ima aqua) et in stagnis lacubusque nutrimentis abundantibus quibus sunt aquae turbidae et multum algarum habitat. Invenitur praeterea in aqua amara.[1]
Specimina in gregibus prope imam aquam congregantur. Nocte iuxta litus cibum appetunt, et diu in aquis perlucidis fundo harenoso praeditis fossa pascendi videntur. Ore protractili latentís effodiunt larvas chironomidarum, vermes tubifices, bivalvia, gastropoda; etiam plantis aquatilibus et planctone vescuntur.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Freyhof, J.; Kottelat, M. (2008). "Abramis brama". The IUCN Red List of Threatened Species (IUCN) 2008: e.T135696A4184980
- ↑ Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
- ↑ Giles 1994: 140–144.
Bibliographia
recensere- Giles, Nick. 1994. Freshwater Fish of the British Isles: A Guide for Anglers and Naturalists. Swan Hill Press. ISBN 1-85310-317-9.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Abramem bramam spectant. |
- "Abramis brama". Ranier Froese, Daniel Pauly, edd., FishBase (Augustus 2011)
- ITIS 163666