Tertia Res Publica (Francia)
(Redirectum de Tertia Respublica)
Tertia res publica fuit stricto sensu regimen Franciae ab anno 1875, cum praecipuae leges rei publicae decretae sunt, ab anno 1940, cum Francia a nazistis profligata est, sed latiore sensu putatur initium temporis tertiae rei publicae anno 1870 esse, cum Imperium Napoleonis III finem habuit.
Usque ad primum bellum mundanum Francia, Helvetia et Res publica Sancti Marini manserunt solae rei publicae Europae.
Institutiones
recensereFacultas legum ferendarum ad Conventum Legatorum (Francice: Chambre des Députés) et ad senatum trecentis senatoribus constitutum pertinebat. Dux civitatis erat praeses rei publicae a coniunctis senatu et conventu legatorum (id est conventu nationali) per septem annos creatus.
Tertiae rei publicae praesides
recensere- Adolphus Thiers, 1871-1873
- Patricius de Mac-Mahon, 1873-1879
- Iulius Grévy, 1879-1887
- Maria Franciscus Sadi Carnot, 1887-1894
- Ioannes Casimir-Perier, 1894-1895
- Felix Faure, 1895-1899
- Aemilius Loubet, 1899-1906
- Armandus Fallières, 1906-1913
- Raimundus Poincaré, 1913-1920
- Paulus Deschanel (a mense Februario 1920 usque ad mensem Septembrem 1920)
- Alexander Millerand, 1920-1924
- Gasto Doumergue, 1924-1931
- Paulus Doumer, 1931-1932
- Albertus Lebrun, 1932-1940
Unam legis e paginis de
disserentibus
Gallia praeromana
Gallia Romana
Merovingi et Carolingi
Regnum mediaevale
Regnum recentius
Res novae Francicae
Saeculum XX
Vide etiam
Opus rerum politicarum Franciae
Opus rerum politicarum Franciae
Bibliographia
recensere- Jacques Chastenet Histoire de la IIIe République (Lutetiae, Hachette, 1952-1963)
- Georges et Édouard Bonnefous Histoire politique de la IIIe République (Lutetiae, PUF, 1955-1964)