Silurus glanis
Silurus glanis est species piscium ordinis Siluriformium, qui in latis Europae Mediae, Meridianae, Orientalique regionibus, in pelvibus marium Baltici et Caspii, atque in Ponto Euxino invenitur. In Europam Occidentalem ludi causa introducta est, unde nunc a Britanniarum Regno ad orientem ad Kazachstaniam et Sinam atque ad meridiem ad Graeciam et Turciam videtur. Piscis aquae dulcis est, cuius proprietates sunt caput latum et complanatum atque os porrectum. Saltem quinquaginta annos vivere potest.
Subclassis : Neopterygii
Infraclassis : Teleostei
Superordo : Ostariophysi
Ordo : Siluriformes
Familia : Siluridae
Genus : Silurus
Species : Silurus glanis
Linnaeus, 1758
Habitatio
recensereSilurus glanis in magnis lacubus calidioribus et fluminibus tarde fluentibus habitat. In locis tectis manet, sicut in foraminibus in fluminum alveo et arboribus demersis, Victum consumit in aqua aperta aut in profundis, ubi ore facile agnoscitur. Multi in lacubus ab hominibus tenentur pisces cibarii.
Victus
recensereSicut plurimi pisces qui prope alveum pascunt, Silurus glanis vermibus annelidorum, gastropodis, insectis, crustaceis, piscibusque vescitur. Magna specimina praeterea anuris, muribus, rattis, avibus aquaticis (sicut anatidis) vescuntur, atque adeo cannabilistici fieri possunt. Investigatio ab investigatoribus apud Universitatem Tolosanam in Francia anno 2012 divulgata[1] monstravit nonnulla huius speciei specimina in circumiectis introductis ex aqua prosalire ad columbidas terrestres vescendas.[2]
Proprietates corporeae
recensereOs Siluri glanidis ordines multorum dentium parvorum continent, duabus barbellis longis in maxilla superiori et quattuor barbellis brevioribus in maxilla inferiori praeditum. Pinna analis est longa, quae ad pinnam caudalem extenditur, et parva pinna dorsalis est acris et aliquando prorsum posita. Plerumque auditu et odoratu innititur ad praedam venandam, sed, sicut multae siluridae aliae, speciei est tapetum lucidum, quo eius oculi bene vident noctu, cum haec species impigrissima est. Cutis est limosa. Color cutis per circumiecta variat: in aqua pellucida, niger videtur, sed in aqua lutulente specimina saepe sunt viridia et fusca. Latus inferius semper est a flavo ad album. Specimina albina existere observantur et aliquando capiuntur.
Species cognatae
recensere- Silurus aristotelis ex Graecia, sola Siluri species Europaea praeter Silurum glanem
- Silurus asotus, ad flumina Europaea introductus
- Silurus biwaensis in Lacu Biwa in Iaponia endemicus
- Silurus soldatovi ex Russia
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ Sieczkowski, Cavan. Catfish Hunt Pigeons: Fish Catch Birds On Land In Display Of Adaptive Behavior (VIDEO). . The Huffington post.
- ↑ Cucherousset, J.; Boulêtreau, S. P.; Azémar, F. D. R.; Compin, A.; Guillaume, M.; Santoul, F. D. R. (2012). Steinke, Dirk. ed. ""'Freshwater Killer Whales': Beaching Behavior of an Alien Fish to Hunt Land Birds"". PLoS ONE 7 (12): e50840.
Bibliographia
recensere- Barthem, Ronaldo, et Michael Goulding. 1997. The catfish connection : ecology, migration, and conservation of Amazon predators. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 023110832X.
- Copp, Gordon H., J. Robert Britton, Julien Cucherousset, Emili Garcıa-Berthou, Ruth Kirk, Edmund Peeler, et Saulius Stakenas. 2009. "Voracious invader or benign feline? A review of the environmental biology of European catfish Silurus glanis in its native and introduced ranges." Fish and Fisheries 10: 252–82.
- Linhart, Otomar, Ludek Stech, Jan Svarc, Marek Rodina, Jean Pear Audebert, Jean Grecu, et Roland Billard. 2002. "The culture of the European catfish, Silurus glanis, in the Czech Republic and in France." Aquatic living resources 15: 139–44.
- Proteau, Jean-Pierre, Olivier Schlumberger, et Pierre Elie. 2008. Le silure glane. Quae. ISBN 978-2-7592-0069-6.
- Regan, Bradley, ed. 2015. Carp and catfish: biology, behavior, and conservation strategies. Hauppage Novi Eboraci: Nova Science Publishers, Inc. ISBN 9781634631303.
- Triantafyllidis, A., F. Krieg, C. Cottin, T. J. Abatzopoulos, C. Triantaphyllidis, et R. Guyomard. 2002. "Genetic structure and phylogeography of European catfish (Silurus glanis) populations." Molecular Ecology 11 (6): 1039–55.
- Volz, Jürgen. 1994. "On the natural population of the catfish, Silurus glanis, in the Dutch Rhine delta." Fischökologie 7: 61–70.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Silurum glanem spectant. |
Vide "Silurum glanem" apud Vicispecies. |
- "Silurus glanis". apud Integrated Taxonomic Information System