Aperire sectionem principem
Solis occasus super lacum Biwa visus.

Lacus Biwa[1] (Iaponice 琵琶湖 Biwa-ko, olim 淡海 Ōmi "mare dulce") est maximus Iaponiae lacus, in praefectura Shigaënsi situs, haud longe a Kyoto orientali versus distans. Aquae ad mare per Yodo flumen effluunt. Ōtsu, urbs et caput provinciale, ad ripam meridianam iacet. Sub aquis huius lacus patet Awazu, locus archaeologicus, aevo Jōmon frequentatus.

BibliographiaRecensere

  • Isao Iba, Akira Matsui, Tsuneo Nakajima, "The Awazu Shell Midden" in Hiroya Kawanabe, George W. Coulter, Anna C. Roosevelt, edd., Ancient Lakes: Their Cultural and Biological Diversity (Gandavi: Kenobi Productions, 1999) pp. 135-145

NotaeRecensere

  1. Confer binomen "Vallisneria biwaensis".
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!