Rapa (holus)
Rapa[1] est radix holitoria subspeciei rapa speciei Brassicae rapa, quae saepe per omnem orbem terrarum in climatibus temperatis albae carnosaeque radicis palaris causa commercio colitur. Varietates parvae et teneres victui hominum, sed varietates maiores pabulum pecorum prosunt. Turnip et neep, vocabula Anglica, in Anglia septentrionali, Scotia, Hibernia, Cornubia, et Canada oriente (Quebeco, Nova Terra, Provinciis Maritimis), saepe rutabaga attingunt, maiorem et flavam radicem holitoriam eiusdem generis (Brassicae), saepe Sueciae vulgo tributum.[2]
Rosidae
Ordo : Brassicales
Familia : Brassicaceae
Genus : Brassica
Species : B. rapa
L.
Historia
recensereFerae varietates raparum et plantarum sinapis (Sinapis alba, Brassicae junceae, Brassicae nigrae) et Raphani sativi, eius cognatorum, per Asiam occidentem et Europam inveniuntur. Ex anno 2000 a.C.n. aut ante, variae Brassicae rapa subspecies cognatae, sicut oleifera, a regione Mediterranea ad Indiam fortasse identidem domitae sunt, quamquam illae rapae non eaedem erant ac rapae pro radicibus cultae.[3] Aestimata autem domituum tempora solum e nominibus plantarum linguistice derivantur.[4]
Rapae edules fortasse primum in Europa septentrionali colebantur, sed cibus magni momenti in mundo Hellenistico et Romano fiebant.[5] Sappho ipsa, Graeca saeculi septimi a.C.n. poetrix, unum ex suis adulteris Gongýlam appellabat, 'rapam' significans. Agricultura rapae deinde ad orientem ad Sinas extendebatur, atque insulas Iaponicas ante annum 700 attigit.[6]
Pinacotheca
recensere-
Flos rapae.
-
Fasciculus raparum Tocioensium.
-
Folia et radices.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Dioscorides, Der Wiener Dioskurides: Codex medicus Graecus 1 der Österreichischen Nationalbibliothek.Graz: Akademische Druck- und Verlagsanstalt (Glanzlichter der Buchkunst; Band 8/1). ISBN 3-201-01699-3 (vide Dioscorides Vindobonensis)
- Reiner, L., H. Amon, et A. Emmerling-Skala. 2001."Die Bayerische Rübe (Brassica rapa L. ssp. rapa) – eine fast ausgestorbene Speiserübe." Samensurium 12: 35–53.
- Sanderson, Helen. 2005. In The Cultural History of Plants, ed. Ghillean Prance et Mark Nesbitt. Routledge. ISBN 0415927463.
- Smillie, Susan. 2010. "Are 'neeps' swedes or turnips?" The Guardian, 25 Ianuarii 2010. Editio interretialis.
- Zohary, Daniel, Maria Hopf, et Ehud Weiss. 2012. Domestication of plants in the Old World: the origin and spread of domesticated plants in Southwest Asia, Europe, and the Mediterranean Basin. Ed. quarta. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199549061.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Brassicam rapam subsp. rapam spectant. |
Situs scientifici: |
- Data taxinomica. Universitas Melburnensis.
- "Turnip." Alternative Field Crop Manual.