Brassica napus Grex Napobrassica

Rutabaga, variety nadmorska.JPG
Brassica napus Grex Napobrassica

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Brassica 
Species : Brassica napus 
  Brassica napus Grex Napobrassica 

Brassica napus Grex Napobrassica, vulgo in variis linguis rutabaga,[1] est radix holitoria, radix plantae florentis speciei Brassicae napus (cui etiam est Brassica napus subsp. napus). Quae species orta est hybrida Brassicae oleraceae et Brassicae rapa. Homines radices variis modis edunt, et folia foliis holitoriis prosunt. Radices apicesque etiam pecori prosunt, vel hieme recte dati, vel aliis anni temporibis per pabulationem in agris. Homines in Scotia, Anglia septentrionali et occidentali, ac Hibernia secundum mores a maioribus traditos laternas ex radicibus Pervigilio Omnium Sanctorum effingere solebant.

Radices nuper collectae.

NotaeRecensere

  1. Sice Anglice; etiam swede 'res Suecica'.

BibliographiaRecensere

  • Harvey, Nigel. 1949. "The Coming of the Swede to Great Britain: An Obscure Chapter in Farming History." Agricultural History 23 (4): 286–88. ISSN 0002-1482. JSTOR 3740589.
  • Horbelt, Rainer, et Sonja Spindle. 2000. Die deutsche Küche im 20. Jahrhundert. Von der Mehlsuppe im Kaiserreich bis zum Designerjoghurt der Berliner Republik. Francofurti: Eichborn. ISBN 3-8218-1593-0.
  • Houghton, James. 1835. "Culture of Ruta Baga." The Genesee Farmer 1: 11–12. Editio interretialis. Hathi Trust.
  • Ruff, Carola.1996. Das Neuland-Kochbüchlein. Lipsiae: Verlag für die Frau. ISBN 3-7304-0464-4.
  • Smillie, Susan. 2010. "Are 'neeps' swedes or turnips?" The Guardian, 25 Ianuarii 2010.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad rutabagam spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • INPN France