Quadratum Satoris
Quadratum Satoris est frequens antiquaque inscriptio Latina quinque verborum in quadratum dispositorum, quae sunt SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS. Inscriptio, quae multis Europae locis reperta est, scilicet Pompeiis, Corinii, et Mancunii, non solum a fronte et a tergo, sed etiam a summo et ab imo idem legitur: undique palindroma est. TENET unum a tergo lectum idem habet sensum, SATOR et AREPO autem ROTAS et OPERA a tergo leguntur. Quadrato ab antiquo magicae ascribuntur facultates, in quibus potestas ignem exstinguendi.[1] Hodie complures de sensu exstant interpretationes versionesque possibiles a doctis praebitae, sed nemo etiamdum firme scit quidnam formula significet vel attingat.
Loci in quibus quadratum repertum est
recensereInscriptionis specimina complura sunt, quorum alia leguntur SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, alia autem ROTAS OPERA TENET AREPO SATOR, alia dein quadrati formam non habent cum tantum verba tria SATOR AREPO TENET figurent (e.g. inscriptio saeculi quattuordicesimi in Närke, Suecia), alia postremo non solum verba sed etiam signa ostendunt. Quadrati specimina alia ad Saeculum primum, secundum et tertium p.C.n. spectant, alia ad varia Saecula Medii Aevi.
Quadratum ad exemplum his locis repertum est:
- Ecclesia Sancti Petri ad oratorium in Capistrano, in Provincia Aquilana (Italia); haec incipit inscriptio verbis ROTAS OPERA
- Corinium Dobunnorum, in Glocestria (Anglia); haec incipit inscriptio verbis ROTAS OPERA
- Conimbriga, in Lusitania
- Dura Europus,? in Syria
- Ecclesia Lancastriensis comitatus (Anglia)
- Mancunium, in Mancunio maiore (Anglia); haec incipit inscriptio verbis ROTAS OPERA
- Pompeii, in Italia; haec habetur inscriptio antiquissima omnium, cum Pompeii anno 79 a Vesuvii eruptione deleti sunt
- Sena Iulia, in Italia
Sententiae de sensu
recensereDe quadrati sensu multae exstant sententiae, quamquam AREPO unum hapax legomenon litterarum Latinarum sit et tantum obscurum verbum ut a nonnullis nomen proprium aestimetur. Sic AREPO quidam nomen putant esse satoris, qui tenet opera atque rotas curri aut aratri. Hieronymus Carcopino putabat AREPO verbum Celticum Latinizatum, quod 'aratrum' significabat; I. G. Griffiths autem id credebat ab Aegyptio verbo Ḥr-Ḥp deductum esse et 'faciem Apis' significare.[2]
De sensu Christiano
recensereCredunt nonnulli quadratum sensum Christianum habere: nam cum quadrati litteris bis "PATER NOSTER" scribi potest in formam crucis quae litteram N medium tenet, cum sublatae sint A duas duasque O quae alpha omegaque, scilicet initium finemque rerum, indicare putentur.
Notae
recensere- ↑ Sic e.g. in Iohannis Georgii Hohman Long Lost Friend.
- ↑ "'Arepo' in the Magic 'Sator' Square,'" The Classical Review, Ser. Nov., 21(1), 1971: 6–8.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Quadratum Satoris spectant. |