Polus arcticus, vel axis septentrionalis,[1] est locus in hemisphaerio septentrionali situs, ubi axis ambitus superficiem telluris obit. Cum axe magnetico septentrionali non confundendus est.

Tabula Poli arctici Gerardi Mercatoris, 1595.
Conspectus axis septentrionalis.
Fram, navis Nansen, in glacie arctica manet.

De appellationibus recensere

Antiqui hanc rem simpliciter polum,[2] vel per metonymiam axem[3] saepissime appellabant confisi vim et sensum vocabuli ex argumento et contextu sermonis apparere posse. Magni autem usus est polus arcticus,[4] nam iam apud Hyginum[5] invenitur, nec non in tabula geographica poli arctici a Gerardo Mercatore anno 1595 divulgata.[6] Sed cum Ovidius "polo posita est glaciali proxima Serpens"[7] et "micat gelido Parrhasis Ursa polo"[8] dicit, epithetis ornantibus uti videtur, quae significatione repentina ad regionem septentrionalem referuntur.

Apud antiquos vocabulum simplex axis per metonymiam (quia axis polo infigitur) ad 'polum arcticum' referebatur. Apud recentiores autem auctores axis epithetis inlustrantibus augeri solet: axis aquilonaris,[9] axis borealis,[10] axis septentrionalis[11]

Geographica recensere

Polus arcticus situs est in extremis septentrionibus telluris, et quidem contrarius polo australi. Geodeticam latitudinem 90° septentrionalem supra circulum aequinoctialem atque cursum septentrionis veri definit. Ad polum arcticum omnes linaeae longitudinis ad meridiem converguntur. Cum omnes lineae longitudinis ibi convergantur, longitudo eius qualibet aestimatione definiri potest.

Cum polus australis in terra continenti iaceat, arcticus in medio oceano arctico situs est, inter aquas quae glacie marina semper fluitanti paene continenter conteguntur. Itaque statio perennis in axe arctico aedificari non potest (quod secus est in axe australi). Unio Sovietica autem, et deinde Russia, nonnullas stationes fluitantes habitatas aedificaverunt, quae polum transierunt vel eidem appropinquaverunt. Aliquae studia per hosce annos admonuerunt polum arcticum a glacie vacuum certis temporibus ob mutationem climatis arctici intra nonnullos annos aut nonnulla decennia contractum iri.

Altitudinem maris ad polum arcticum Mir, navicula subaquanea Russica, 4 261 metrorum (13 980 pedum) anno 2007 emensa est,[12], USS Nautilus autem 4 087 metrorum (13 410 pedum) anno 1958.[13] Proxima terra Kaffeklubben insula vocatur, quae a Groenlandiae ora septentrionali circa 700 chiliometra distat, quamquam fieri potest, ut pauca vada glareosa mutabilia propius iaceant. Proximus locus perenne habitatus Alert est in Qikiqtaaluk, Canadae regione orientali Nunavutensi situs, qui circa 817 chiliometra ab axe distat.

Definitio recensere

 
Grex sledge Peary "apud polum arcticum," 1909. A laeva: Ooqueah, Ootah, Henson, Egingwah, Seeglo.[14]
 
Navis glacifraga Arctica, navis glacifraga quae prima polum arcticum attigit.
 
USS Skate apud polum arcticum restat, 1959.

Axis ambitus Telluris, atque ergo locus axis septentrionalis, latissime putabatur fixus (quod ad superficiem Telluris spectat), donec, saeculo duodevicensimo, Leonardus Euler mathematicus praedicavit axem aliquantulum vacillare posse. Circa saeculum vicensimum ineuntem, astronomi parvam variationem latitudinis manifestam observaverunt. Pars huius variationis errori axis trans superficiem telluris tribui potest, trans pauca metra. Hic error habet nonnulla elementa sollemnia et unum elementum inaequabile. Elementum cui est tempus circa 435 dierum idem putatur erroris octo mensium ab Euler praedicati, quod nunc vacillationem Chandleranam appellatur, ex eius inventore. Exacta decussatio axis telluris locique superficiei telluris, quolibet momento temporis, polus praesens appellatur; sed ob vacillationem, hic locus pro definitione axis septentrionalis fixi (aut vicissim axis australis) non potest cum subtilitas magnitudinis paucorum metrorum requiritur.

Notae recensere

  1. De appellationibus infra.
  2. Ov. Trist. 4.3.15.
  3. Lucr. 6.720; Cic. Tusc. 1.68; Verg. Georg. 2.271; Ov. Pont. 4.7.2.
  4. Thomas Morell & John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829); Christian Helfer: Lexicon Auxiliare. Dritte, sehr verbesserte Auflage (Verlag der Societas Latinas, 1991, p. 398); Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009).
  5. De astronomica 3.29.1.
  6. Vide primam imaginem.
  7. Ov. Met. 2.173.
  8. Ov. Her. 18.152.
  9. Jose Juan del Col: Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín. Bahía Blanca: Instituto Superior Juan XXIII, 2007.
  10. Thomas Morell & John Carey, An Abridgement of Ainsworth's Dictionary (1829); cf. Ov. Trist. 4.8.41 "sub axe Boreo".
  11. D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Wiley Publishing, 1968), p. 793; John C. Traupman, The Bantam New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Bantam Books, 2007), p. 621.
  12. Reuters, 2 Augusti 2007.
  13. William Anderson, «Наутилус» у Северного полюса (Воениздат, 1965); Mouton 1963: 202 (34).
  14. At the North Pole, 6–7 April 1909: Newfoundland and Labrador Heritage Web, www.heritage.nf.ca; accessus 28 Ianuarii 2014.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Polum septentrionalem spectant.

*Concilium Arcticum www.arctic-council.org