Pinus pumila
Pinus pumila est Pinus generis species, ab Eduardo Augusto Regel (post Pallasium) anno 1859 descripta.
Descriptio
recenserePinus pumila arbor est humistrata curvisilvae. Solum in vallibus a ventis clausis stipes eius erectus est et usque ad 4 vel 5 m crescit, diametri in parte inferiore usque ad 18 cm; saepius stipites per terram prostrati sunt et arbor 100 annos crescens stipitem 10 vel 12 m habet diametri 10 vel 15 cm. Rami arborum humistratarum etiam per terram iacent, partes eorum extremae ad 30 vel 50 cm sublati sunt.
Cortex ramorum sublevis grisea, stipitum solubilis fusca atrior cum maculis griseis. Folia acicularia trigona, longitudine a 4 ad 8 cm, colore viridi glaucescente, quina fasciculata. Strobili parvi, a 4 ad 7 cm longitudinis et circa 3 cm latitudinis, ovati vel elongati sunt. Clausi cum seminibus cadunt. Semen est nucula a 5 ad 9 cm longitudinis et a 4 ad 6 latitudinis, fusci atriores, formae ovatae vel irregularis, cum testa tenui lignosa. Semina arbor ab anno vicesimo vel tricesimo et usque ad ducentesimum vel seriorem affert. Semina ad comedendum et ad oleum extrahendum colliguntur (sicut Pinus sibiricae).
Habitatio
recensereIn solo macro et gravi crescere potest, vel lapidoso et schistoso, vel subargilloso et subcinereo, vel arenoso, vel turfaceo. Gelu non timet, nam hieme ineunte rami ad terram prosternuntur et nive obruuntur, vere autem se attollunt. Crescit lente et ad 300 annos saepe vivit, interdum et ad 850. Semina Pinus pumilae sciuri, zibellinae, eutamiae, tetraones, perisorei, nucifragae edunt et transportant.
Area Pinus pumilae Siberia Orientalis et Oriens extremus Russiae est; fines eius boreales trans circulum Arcticum transgrediuntur, in fluxu Lenae inferiore usque ad 71° latitudinis borealis; in oriente usque ad sinum Anadyrensem; in Iacutia, Camtschatca, districtu Tschucotico, regione Magadanensi et Amurensi, Sachalina vulgata est. In Oriente extremo Russiae solum in insulis Praefectoriis abest. In insulis Curilensibus per totam Catenam maiorem invenitur; in Shikotane post annos aliquot calidiores disparuit. In territorio Maritimo et Fortuniano australi solum montes altiores iugi Sichote Alinensis habitat, unde fines areae australes fluxum medium Zeiae et Bureiae transsecant. In Buriatia, Cisbaicalia et Transbaicalia (territorium Transbaicalicum et regio Ircutensis) vulgata est.
In montibus Honsuae usque ad 35° latitudinis borealis et usque ad 3300 m altitudinis crescit. Item et in montibus Coreae et Mongoliae, in Sinis (Heilongjiang, Mongolia Citerior) inveniri potest.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |