Philippus (rex Belgarum)
Philippus, praenominibus omnibus tam francogallice Philippe Léopold Louis Marie quam nederlandice Filip Leopold Lodewijk Maria (natus Bruxellis die 15 Aprilis 1960) est rex Belgarum a die 21 mensis Iulii anni 2013.
Patria: Belgica
Familia
Coniunx: Mathilda d'Udekem d'Acoz
Proles: Princess Elisabeth, Duchess of Brabant, Prince Gabriel of Belgium, Prince Emmanuel of Belgium, Princess Éléonore of Belgium
Familia: House of Saxe-Coburg and Gotha
Insignia heraldica
Filius est regis Alberti II uxorisque eius Paulae Ruffo Calabriae. Alumnus est Regiae Academiae Militaris Bruxellensis, Collegii Trinitatis apud Oxonienses (ubi brevi temporis spatio tantum degit) et Universitatis Stanfordiensis. Die 21 Iulii 2013 patri suo Alberto successit.
Matrimonium
recenserePhilippus die 4 Decembris 1999 Mathildem d'Udekem d'Acoz uxorem duxit. Ex ea liberos quattuor genuit, qui sunt:
- Elisabetha Theresa Maria Helena (Anderlaci die 25 Octobris 2001 nata).
- Gabriel Baldovinus Carolus Maria (Anderlaci die 20 Augusti 2003 natus)
- Emmanuel Leopoldus Gulielmus Franciscus Maria (Anderlaci die 4 Octobris 2005 natus)
- Eleonora Fabiola Victoria Anna Maria (Anderlaci die 16 Aprilis 2008 nata)
Epithalamium in nuptias Philippi et Mathildis heredum coronae Belgicae
recensereCum Philippus et Mathildis tunc heredes coronae Belgicae matrimonium contraxerunt Bruxellis die 4 mensis decembris anno 1999, poeta Alaenus Divutius (Alain van Dievoet) epithalamium[1] in eorum nuptias composuit :
- Nunc rosea vos dulcis amor veneresque corona
- exornant laetos. Mox vos graviora onerabunt
- aurea serta Iovis. Sed amor leviora benigne
- reddat quam flores, gravia aurea munia regum.
Bibliographia
recensere- "König Albert II. dankt ab" in Neue Zürcher Zeitung (3 Iulii 2013)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Philippum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Vita regis Philippi apud situm regium (Batavice, Francogallice, Theodisce, Anglice)
Erasmus Ludovicus Surlet de Chokier (procurator regni) • Leopoldus I • Leopoldus II • Albertus I • Leopoldus III • Carolus (procurator regni) • Balduinus • Albertus II • Philippus Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Reges Belgarum Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Belgicae | |
- ↑ Melissa, n° 94, Bruxellis, 2000, p. 8.