Penis hominis
Penis hominis, sive membrum virile, raro phallus,[1] inculte mentula,[2][3] est virile organum sexuale extra corpus, cuius aedificium imprimis ope structurae internae vascularis describi potest, velut musculorum, qui liquorem seminalem ad orificium penis movent. Eius munera pariter a sanitate vasorum pendent. Munera, quae videri possunt, et erectio, quae est rigor et amplificatio membri, et eiaculatio sunt, quae est expulsio liquoris seminalis e meatu urethrae summo in pene sito.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Penis | ||
---|---|---|
Phallus, membrum virile, penis hominis in arte Graeca antiqua - Membrum sexuale masculinum animum ad se attendere solet hominum: in vita cottidiana ut sexuali, in medicina, in artibus. |
In senectute functiones erectionis et eiaculationis e physiologia deminuunt. Insuper varii morbi corporis mentisque sexualia munera perturbare possunt.
Penis in cultura hominis magnum imaginationis momentum habet, ut picturae et figurae secundum historiam hominis exprimunt. Simul cum aliis organis sexualibus extra corpus, membrum virile a societatibus humanis sub normas et regulas ponitur.
Anatomia
recenserePenis, organum sexuale externum masculinum, a spatio subfasciali diaphragmatis pelvis (quod est basis cavitatis pelvicae et musculosa et connectiva) oritur. Nimirum vasa subcutanea talia parietis abdominalis sunt. Organo sexuali virili, aliter atque feminino, maior pars urethrae inest.
Inveniuntur partes tres generales:
- Radix, basis penis, quae penem affigit corpori
- Corpus, pars longa inter radicem et glandem penis sita, formae quasi cylindratae e tribus corporibus tumescentibus, supra binis corporibus cavernosis, infra et inter haec singulari corpore spongioso composita
- Glans, quae apicem penis format
Penis hominis constat ex binis corporibus cavernosis et singulari corpore spongioso, quae omnia sanguine collecto intumescere et ergo erectionem efficere possunt. Musculi bulbospongiosi et ischiocavernosi membrum retrahunt et tumescentiam adiuvant.
Providentia sanguinea est bipartita: Vasa subfascialia (partes internae extra cutem) ex arteriis et venis pudendis internis, epifascialia autem e pariete abdominali emanant.
Anatomia macroscopica
recensereMembro virili tria corpora cavernosa (erectionem expedientia), urethra (tubus et urinae et liquoris seminalis (→eiaculatum), glans penis, musculus bulbospongiosus, et glandulae bulbourethrales sunt.
Urethra
Viri urethra maiore in parte in pene sita est. Ab anatomicii dividitur in partes et posterior extra penem (cum partibus et prostatica musculi sphincteris interni prostataeque, ca. 3 cm, et membranosa musculi sphincteris externi, ca. 2 cm) et anterior intra penem, ca. 15 cm, cum partibus bulbari et penili. Cingitur urethra bulbaris a musculo bulbospongioso. Antrorsum invenitur urethra penis, a fine musculi bulbospongiosi usque ad fossam navicularem et meatum externum.
Vasa sanguinea
Providentia vascularis partium cutanearum externarum de pariete abdominale veniunt. Partium internarum vasa sanguinea de vasibus pudendis internis coniuncta sunt. Tres arteriae utrumque latus membri virilis irrorant: arteria dorsalis penis, arteria profunda penis, et arteria bulbi penis.
Anatomia microscopica
recensereStructura penis imprimis ex architectura vasorum sanguinorum internorum emanat. Utroque corpori cavernosos rete densum trabecularum, atque his trabeculis cavernae - vacuae languore plenaeve erectione ineunte - insunt. Corpori spongioso, una cum glandi penis rete venosum inest.
Anatomia topographica
recensereAnatomiae topographicae penis et cavitas pelvica et paries abdominis momenta habent. Intra cavitatem pelvicam vesica urinaria, si plena, spatium maius poscit. Etiam vis faecium in recto relationes spatiales intra spatium pelvicum commutat. Vesicae urinariae orificium, quod initium urethrae virilis longitudinis 20-25 cm est, 3 cm post symphysem situm est. Immediate infra vesicam urinariam urethra prostatam transit (pars prostatica urethrae), quo ductuli prostatici secretum prostaticum e prostata secernunt. Pariter intra prostatam urethram affluxus amborum canalium seminalium (et utriusque ductus deferentis) ex utroque teste et vesicularum seminalium) in loco colliculo seminali sito accipit. Inter vesicam et prostatam a fronte et rectum a tergo invenitur excavatio rectovesicalis, plica a peritonea tecta. Inter excavationem ipsam sane spatia tenuia sita sunt vesicae (sive vesiculae) seminales et vasa et nervi penem irrigantia.
Functionum sexualium momentum habent musculi sphincteres et internus et externus - velut musculus bulbospongiosus, qui bulbum penis circumtangit, minoris momenti uterque musculus ischiocavernosus.
Embryologia
recensereIn utero usque ad hebdomada octavam circum sinus urogenitale formatur sulcum urogenitalem, postea e sulco urogenitali a fronte tuberculum genitale, a tergo raphe perinei, finis adversum anum.? Hoc tempore res inter sexus non diversae sunt. Postea vero tuberculum genitale elongat: phallus et glans apparent. Hic clausura rimae urogenitalis effit, ita partem spongiosam urethrae (corpus spongiosum urethram circumcingentem) singularem constituens. In feminis vero structurae haec partes vulvae bipartitae restant. Meatus (apertura externa) urethrae paulatim ab sito postico ad apicem commutatur, ita fossa navicularis oritur. Denique pannus epithelialis (praeputium) glandem circumdat. Glandulae bulbourethraes Cowperii de tectu entodermali emanant.
Hypospadia invenitur, si migratio meatus urethrae externi ab regione postica ad apicem imperfecta sit ita, ut meatus aliquo loco inter scrotum et faciem anteriorem penis situs sit[4].
Epispadia, rarius, perturbatio clausurae vesicae urinariae indicat, tamen pariter formatio penis occurit[5].
Physiologia
recensereIn vita quotidiana, sine stimulo sexuali, penis totam quietatem agit. Stimuli sexuales autem cerebro medullaeque spinali signa dant, ut reactiones diversae etiam in pene exciterentur: erectio, liberatio liquoris e glandulis bulbourethralibus, eiaculatio, denique detumescentia.
Erectio penis non solum in structuris anatomicis sanis sed etiam in functionibus physiologicis pendet[6]. Erectionis maius momentum cellulae musculares leves (cum relaxatione earum contractioneque) et iter metabolicum oxidi nitrici (NO) exerceant.
Erectio
recensereSine excitatione sexuali penis flaccide apparet. Erectione extruendo sanguis in penem - imprimis utrumque corpus cavernosum - influit, pariter reflux sanguinis deminuitur; non est actio alicuius musculi sceletalis. Praeter excitationem stimulis et externis et internis effectam erectio nocturna viris in sanis multipliciter occurrit, circiter quadruplex, ineunte phasi REM somni. Erectio penis imprimis corporibus cavernosis sanguine complendis fit. Tumescentia corporis spongiosi alquid minor eveniat, ne eiaculationem trans urethram impediat.
Erectio ipsa dividitur in dilatationem arteriosam et occlusionem venosam. Ope et actionis systematis autonomici parasympathicae et liberationis oxidi nitrici (NO)[7] musculi leves arteriarum relaxant (quod est dilatatio arteriosa), ut sanguinis influxus in sinusoides (sinus sanguineos) corporum cavernosorum fit. Cum fluxus sanguineus trigintapliciter augetur, tumescentia instituitur. Simul venae comprimuntur, ut effluxus ex corporibus cavernosis inhiberetur (occlusio venosa). Quo fit, ut tensio in corporibus ad 100 mmHg cresceret. Contractione musculorum et ischiocavernosorum et bulbospongiosi tensio addita creari potest.
Deminutio rigoris corporum cavernosorum in erectione apud seniores initium morbi cardiovascularis indicare potest[8]. Aliae causae et organicae vel psychologicae sunt respiciendae: praeter causas cardiovasculares etiam et anatomicae et nervales et endocrineae considerandae sunt. Inter causas psychologicas motus interni et generales et ad rationem sexualem relati suspicantur.
Eiaculatio
recensereEiaculatio, quae est reflexus, et ita late involuntarie fit, ipsa in phases duas dividitur: emissionem (liberationem partes liquorum e glandulis seminisque ex testibus) et expulsionem (vecturam illius antea mixti liquoris seminalis). Eiaculationis signa ex centro eiaculatorio spinali pernecesse sunt[9]: emissionis ope segmentorum Th13-L4 medullae spinalis, et expulsionis per segmentorum L5-S1[10].
Sub gubernationem partium superiorum centri eiaculatorii (ope segmentorum Th13-L4) musculi leves et ductus deferentis et vesicularum seminalium ad numerose contrahendum stimulantur, ita emissionem ex testibus glandulis permittentes, usque ad colliculum seminalem prostatae, quo invenitur initium urethrae. Ne refluat liquor seminalis in vesicam urinariam simul musculus sphincter internus urethrae, qui supra prostatam iacet, stimulatur (clauditur, involuntarie), ita ut orificium clausum sit[11]. Eo tempore musculus sphincter externus, qui infra prostatam iacet, laxatur. Emissione liquor seminalis in parte prostatica urethrae accumulat, ut expansio diametri partis huius urethram duplex, etiam triplex necesse est. Praecipue viri iuniores haec accumulationem expansionemque ut orgasmum impendentem sentire queant. De facto hoc "punctum sine reversione" est, post quem immediate phasis expulsionis commovetur.
Expulsio liquoris seminalis ope musculorum bulbospongiosi et ischiocavernosi, qui indita a segmentis L5-S1centri eiaculatorii recipiunt[12].
Detumescentia
recensereDetumescentia per clausuram arteriarum helicarum fit, ut fluxus sanguinis in corpora cavernosa tardaret.
Physiologia in senectute
recensereIn aetate provecta functiones supra descriptae deminui solent. Nonnumquam tamen perturbationes harum functionum contentionem, arteriosclerosem imminentem, morbum systematis endocrinei indicare possunt.
Morbi et perturbationes
recensereCum organa sexualia cum vita quotidiana amplius, tamen saepe invisibiliter, coniuncta sunt, omnis et perturbationum et morborum miseria vel gravissima addere solet. "Malum" ad adspectum, ad habitum, ad functionem vel alia respicere potest. Nimirum varietas perturbationum consilium auxiliumque proprium et singulare requirit.
- Hypospadiae sunt perturbationes crescentiae in utero, quibus clausura anterior imperfecta manet, ut meatus urethra finem non in glandis apice haberet: hypospadia glandularis (apertura infra apicem glandis), balanica (inloco basis glandis), penina (in loco anteriore corporis penis), penioscrotalis (in loco iunctionis inter penem et scrotum), perinealis (in loco scroti).
- Stricturae sunt angustiae intra urethram penis
Cultura
recensereCircumcisio religiosa
recensereCircumcisio diversis religionibus praescripta est, ut in Iudaica et in Islamica.
Poesia
recensereGaius Valerius Catullus[13] penem quemdam, equitem et praefectum fabrum in Gallia, cui Caesar favebat, refert, qui vere Mamurra dicebatur. Sed ideo mentulae cognomine lacessendi causa illudebatur, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" videbatur (c. 115,8).
Notae
recensere- ↑ J. N. Adams, The Latin Sexual Vocabulary (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1982), 64.
- ↑ Martialis 6, 23, 2.
- ↑ J. N. Adams, The Latin Sexual Vocabulary (Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1982), passim.
- ↑ van der Horst H. J. R., de Wall L. L. (Apr 2017). "Hypospadias, all there is to know". European journal of pediatrics 176 (4): 435-441 doi:10.1007/s00431-017-2864-5
- ↑ Ebert A.-K., Reutter H., Ludwig M., Rösch W. H. (Oct 2009). "The exstrophy-epispadias complex". Orphanet journal of rare diseases 30 (4): 23 doi:10.1186/1750-1172-4-23
- ↑ Dean R. C., Lue T. F. (Nov 2005). "Physiology of penile erection and pathophysiology of erectile dysfunction". The Urologic clinics of North America 32 (4): 379-95 doi:10.1016/j.ucl.2005.08.007
- ↑ Cartledge J., Minhas S., Eardley I. (Ian 2001). "The role of nitric oxide in penile erection". Expert opinion on pharmacotherapy 2 (1): 95-107 doi:10.1517/14656566.2.1.95
- ↑ De Leonardis F., Colalillo G., Finazzi Agrò E., Miano R., Fuschi A., Asimakopoulos A. D. (Aug 2022). "Endothelial Dysfunction, Erectile Deficit and Cardiovascular Disease: An Overview of the Pathogenetic Links". Biomedicines 10 (8): 1848 doi:10.3390/biomedicines10081848
- ↑ Allard J., Truitt W. A., McKenna K. E., Coolen L. M. (Iun 2005). "Spinal cord control of ejaculation". World journal of urology 23 (2): 119-26 doi:10.1007/s00345-004-0494-9
- ↑ Chéhensse C., Bahrami S., Denys P., Clément P., Bernabé J., Giuliano F. (Sep-Oct 2013). "The spinal control of ejaculation revisited: a systematic review and meta-analysis of anejaculation in spinal cord injured patients". Human reproduction update 19 (5): 507-26 doi:10.1093/humupd/dmt029
- ↑ Non raro haec machinatio claudendi sphincteris operatione urologica prostatae perturbatur, ut refluxus in vesicam, eiaculatio retrograda, occureret.
- ↑ Best T. K., Marson L., Thor K. B., Burgard E. C. (Ian 2013). "Synaptic activation of bulbospongiosus motoneurons via dorsal gray commissural inputs". Journal of neurophysiology 109 (1): 58-67 doi:10.1152/jn.00752.2012
- ↑ Poemata 104 et 114.
Pinacotheca
recenserePenis hominis
-
Cereus speciem instrumenti virilis imitans
-
Liquor glandularum bulbourethralium excitatione sexuali secretus
-
Series imaginum erectionem ostendens
Penis hominis in arte et religione
-
Scaena ertoica de Pompeiis antiquis
-
Monacha feli piscem pro pene mutare vult. - Impressio de anno 1555
-
Scaena diabolica
-
Kanamara festum
-
Circumcisio ob religiosas vel medicas causas fit.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad penem spectant (Penis, Human penis). |
- De Mamurra apud Catullum apud situm vroma.org