Reflexus
Reflexus (-us, m.)[1] est agitatio nervorum haud voluntaria, quodam stimulo incitata, saepe motus stimulo factus. In parte naturae eius late inmutabilis causa reflexus arcus concipitur. Multi reflexus vulgo reflexus osteotendinosi comprehenduntur, inter quos clarissimus reflexus ligamenti patellae praestare solet, at etiam contractio pupillae luce causa reflexus est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Discernuntur in physiologia et medicina reflexus proprioceptivi et exteroceptivi, monosynaptici et polysynaptici, physiologici et pathologici, velut ope et circulorum gubernationis partium cerebri superiorum ut reflexus primitivi, trunci encephali, systematis nervosi autonomici (vegetativi), et gubernationis ceteri systematis nervosi ut osteotendinosi et sexuales. Alii reflexus sunt innati, alii pendentes vel condicionales.
In neurologia reflexus et physiologici stimulandi et pathologici dignoscendi magnum momentum habet[2]. Inveniuntur nonnulli reflexus tantum post partum vel aetate infantis vel una cum morbis neurodegenerativis.
Praeterea quaedam phaenomena reflexus nominantur, quae non per nervorum actionem in opere versantur.
Arcus reflexus
recensereIn reflexibus describendis saepe de arcu, circuli parte, dicitur, illo symbolo firmitaem nexuum nervalium et quadam distantiam constantem inter locum stimulatum et effectum indicantes.
Afferentia et efferentia
recensereGenerali dictu quisque reflexus stimulo idoneo incitari potest. Prope stimuli locum structurae aptae illius effectus accipiunt transmittuntque sine procrastinatione in nervum sensibilem, qui signum electricum in structuram medianam (saepe medullam spinalem) affert, nimirum fibrae haec nervales dicuntur (in medium) afferentes; directio signi versus centrum dirigitur, quare fibrae sensibiles vocantur quoque centripetentes.
Structura reflexus centralis indita directe in crus efferens transmittit:
Demum a structura centrali signa electrica efferuntur, ergo fibrae egredientes nominantur (a centro) efferentes, vel centrifugantes. Nexus inter reflexus afferentiam et efferentiam vocatur arcus reflexus, imprimis si loci stimulantes et effectores inter se non procul sint (ut in reflexibus proprioceptivis, vide infra).
Reflexus proprioceptivi et exteroceptivi
recensereSeparantur reflexus proprioceptivi a reflexibus exteroceptivis.
Reflexus proprioceptivi distantiam brevissimam ostendunt, situs effectus ergo prope situm stimulationis est. Transmissio per unam solam synapsem fit (reflexus monosynapticus). Exemplum classicum reflexus proprioceptivi est reflexus ligamenti patellae: Malleus neurologicus in ligamentum patellae pulsus infra subito extensionem cruris perficit.
Exteroceptivis in reflexibus invicem distantia inter stimulationem et effectum paulum latior est. Transmissio per plus quam unam synapsem fit (reflexus polysynapticus). Exemplum est reflexus cremasteris virorum: cute femoris in latere mediali mulsa contractio musculi cremasteris elevationem testis efficit.
Reflexus Hoffmannianus (Reflexus H)
recensereExaminatione electrophysiologica virtutes reflexuum arcuum demonstrantur, in reflexibus proprioceptivis et monosynapticis responsa duo esse: primum responsum directum motorium superius (M), alterum responsum indirectum posterius reflexum Hoffmanianum (reflexum H)[3].?
Reflexus physiologici et reflexus pathologici
recensereReflexus physiologici ad organismum salubre valent. Reflexus pathologici tamen morbo vel statu insalubri (malo) demum provocantur.
Reflexus primitivi
recensereReflexus primitivi cum naturalibus cerebri actionibus coniunguntur. Plerique reflexuum eorum neque proprioceptivi neque exteroceptivi supra descripti medullae spinalis ope transmittuntur.? Exhibentur illi in neonatis, infantibus, et iterum in senibus, si tum morbus neurodegenerativus[4] visitari potest:
- Reflexus suctionis — post partum praesens: neonatus sugit eo tempore, quo tectum oris tangatur.
- Reflexus quaesitionis — paene usque ad 4 menses natorum: neonatus caput suum versus aliquid, quod genam tangat, vertit.
- Reflexus prehensionis palmaris — Reflexus infantum usque ad 4 menses natorum: res in palmam impressae manu prehenduntur.
- Reflexus Moronianus — Reflexus infantum usque ad 3-6 menses natorum: si repente fulcimine careat, apparet sequentia: 1. brachiorum abductio, 2. brachiorum adductio, postremo 3. fletus.
- Reflexus prehensionis plantaris — Reflexus embryonum et infantum ab hebdomadas 25 conceptorum usque ad 6 menses natorum[5] (→ reflexum Babinskianum)
- Reflexus Galantianus (reflexus trunci incurvati) — reflexus neonati momenti maius: neonato in positione cum capite deorsum tenuto, deinde cute uno latere iuxta columnam vertebralem permulsa lateroflexio in idem latus efficiatur.
- Reflexus Babkinianus[6]
- Reflexus palmomentalis — Palma manus circa (thenarem) permulsa tenuissima contractio (musculi mentalis) eisusdem lateris imprimis in infantibus observari potest[7].
Reflexus trunci encephali
recensereTruncus encephali est cerebri pars basalis, in qua inter alia nuclei nervorum cranialium et centra gubernationis functionum systematis autonomici nervosi locata sunt[8]. Examinatio eorum in morbis trunci encephali dignoscendis utilis commendatur:
- Reflexus pupillae: Lux in retina potentiales actionis generat, quae trans nervum opticum (II) in mesencephalon transmittuntur, in quo responsum per nervos oculomotorios (III) in oculos, ibi in utrumque musculum ciliarem transmittitur, miosem generans.
- Reflexus nictationis cum parte superiore (R1) et posteriore (R2)[9]
- Reflexus masseteris
- Reflexus pterygoideus[10] — reflexus extensionis musculi pterygoidei medialis
- Reflexus vestibuloocularis: Capitis rotationibus in directiones certas oculorum bulborum motus in directiones contrarias retinae et systematis vestibularis ope consequuntur[11]
Reflexus vegetativi
recensereReflexus praesertim circa systema nervosum autonomicum non faciles ad distinguendum inter proprioceptivos et exteroceptivos sunt. Exempla sunt reflexus pupillae velut reflexus innervationum glandularum sudoriferarum atque reflexus vesicae urinariae, coli, reflexus sexuales. Nuper de reflexu novo, "reflexu receptori et vasculari vegetativo", qui ad regenerationem specet, relatum est.[12].
- Reflexus inflationis Heringianus et Breueriensis: In pulmonibus distensio textus pulmonum (inflatio supra modum usitatum) per fibras afferentes nervi vagi inspirationem inhibet.
- Reflexus deflationis Heringianus et Breueriensis: In pulmonibus deflatus per fibras afferentes nervi vagi exspirationem inhibet (in hominibus momento minore).
Reflexus osteotendinosi
recensereReflexus vulgo cum reflexibus osteotendinosis connectuntur: Malleus medici infra genu iactatus extensionem, saepe vehementissimam (curis) elicit. Is reflexus ligamenti patellae est unus e multis, qui in diversis corporis musculis examinari possunt.
- Reflexus bicipitis — Est examinatio arcuum reflexuum segmentorum medullae spinalis C5 et C6: Pulsus contra tendinem musculi bicipitis brachii circa fossam cubitalem contractionem flexorum antebrachii brevem efficit.
- Reflexus brachioradialis (sive reflexus supinatoris) — Est examinatio arcuum reflexuum eorundem segmentorum: Pulsus contra tendinem musculi brachioradialis circa articulationem radiocarpeam contractionem supinatorum (nonnumquam: pronatorum) manus tenuem atque flexionem antebrachii tenuiorem efficit.
- Reflexus tricipitis — Est examinatio arcuum reflexuum segmentorum C6 et C7 et C8: Pulsus in tendinem musculi tricipitis brachii supra cubiti posticum contractionem extensorum antebrachii brevem efficit.
- Reflexus ligamenti patellae — Est examinatio arcuum reflexuum segmentorum L2 et L3 et L4: Pulsus contra ligamentum patellae infra patellam, contractionem musculi quadricipitis brevem efficit.
Gradus reflexuum
recensereReflexuum actio quoad vehementiam in gradus quattuor partiri potest:
Gradus | Vehementiae descriptio |
---|---|
0 | absens ("mutum") |
1+ vel + | hypoactiva |
2+ vel ++ | "normalis" |
3+ vel +++ | hyperactiva, sine clono, cum distributione proximos in musculorum greges |
4+ vel ++++ | hyperactiva, cum clono |
Reflexus sexuales
recensereIuxta organa sexualia et illorum functiones nonnulli reflexus noti sunt.
In viris[13]:
- Reflexus bulbocavernosus
- Reflexus cremasteris
- Eiaculatio magna ex parte sequentia actionum reflectoriarum est.
Mala reflexuum
recensereMala reflexuum osteotendinosorum
recensereAreflexia
recensereDe reflexia dicitur, si responsum reflexus vacat.
Hyporeflexia
recensereHyporeflexia imbecillitatem responsi reflexus describit.
Hyperreflexia
recensereHyperreflexia ad responsum auctum reflexus valet.
Clonus
recensereCum contractio singularis responsum physiologicum est, clonus palpitationes multiplices vel decrescendentes vel continuas facit.
Mallei reflexuum
recensereMalleus reflexuum est instrumentum medicum ad reflexus tendinum profundorum excicitandos adhibitum. Inter civitates et tempora diversi mallei excogitabantur et adhibebantur.
-
Malleus Babinskianus
-
Malleus Berolinensis
-
Malleus Buckianus
-
Malleus Dejerinensis
-
Malleus Taylorianus
-
Malleus Tremnerianus
Historia
recensereAnno 1863 Ioannes Sečenov (1829-1905) inhibitionem reflexuum ranae investigabat. Postea notio reflexuum aliorum cum Ioanne Pavlov (1849-1936) nexa est, qui reflexus condicionales descripsit.
-
Ioannes Sečenov (1829–1905)
-
Ioannes Pavlov (1849–1936)
-
Ernestus Moro (1874–1951)
Phaenomena reflexus dicta, quae non sunt reflexus sensu stricto
recensere- Reflexus Euler et Liljestrand (reflexus alveolovascularis) non est actio nervalis: Pulmonum hypoventilatio alveolaris localis per hypoxiam constrictionem vasorum localium pulmonalium perficit.
Notae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009 (s.v.reflex).
- ↑ Salandy S., Rai R., et al. (Sep 2019). "Neurological examination of the infant: A Comprehensive Review". Clinical anatomy 32 (6): 770-7
- ↑ Hoehler F. K., Buerger A. A. (1981). "A quantitative model of the Hoffmann reflex". Neurological research 3 (3): 251-66
- ↑ Plutino A., Baldinelli S., et al. (Dec 2019). "Inter-rater reliability of primitive signs in dementia". Clinical neurology and neurosurgery 187: 105555
- ↑ Futagi Y., Suzuki Y. (Aug 2010). "Neural mechanism and clinical significance of the plantar grasp reflex in infants". Pediatric neurology 43 (2): 81-6
- ↑ Pollices examintoris in ambas palmas manuum infantis impressa os patefaciunt. Futagi Y., Yanagihara K., et al. (Sep 2013). "The babkin reflex in infants: clinical significance and neural mechanism". Pediastric neurology 49 (3): 149-55
- ↑ Owen G., Mulley G. P. (Aug 2002). "The palmomental reflex: a useful clinical sign?". Journal of neurology, neurosurgery, and psychiatry 73 (2): 113-5
- ↑ Hopf H. C. (May 1994). "Topodiagnostic value of brain stem reflexes". Muscle and Nerve 17 (5): 475-84
- ↑ Coşkun T., Kiziltan M., et al. (Iul 2015). "Blink reflex in progressive myoclonic epilepsies". Seizure 29: 169-73
- ↑ Hopf H. C., Ellrich J., Hundemer H. (Nov 1992). "The pterygoid reflex in man and its clinical application". Muscle and Nerve 15 (11): 1278-83
- ↑ Angelaki D. E. (Iul 2004). "Eyes on target: what neurons must do for the vestibuloocular reflex during linear motion". Journal of neurophysiology 92 (1): 20-35
- ↑ Ofner M., Walach H. (Sep 2020). "The Vegetative Receptor-Vascular Reflex (VRVR) - A New Key to Regeneration". Frontiers in physiology: 11:547526
- ↑ Courtois F., Carrier S., et al. (2013). "The control of male sexual responses". Current pharmaceutical design 19 (24): 4341-56
Nexus interni
Nexus externi
recensere- neurology.mhmedical.com de reflexibus trunci encephali (Anglice)
- Reflexus neonatorum (Anglice)