Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Nervi maximi corporis humani.
Sectio nervi.
Nervi (flavo colore) brachii et antibrachii dextri. Effectus motus nervi signa musculis mittunt, ac contrarie alii nervi signa superficiei dermis recipiunt.

Nervus est fasciculus axonum, qui partes neuronis sunt. Eo modo homines animaliaque res sentiunt seque movent. Nervis nuntii electrici inter membra corporis cerebrumque feruntur; qui nuntios e cerebro ad membra vel organa sensoria ferunt, nervi efferentes dicuntur, et qui nuntios ad cerebrum e membris ferunt, nervi afferentes sunt.

Systema nervosum periphericum est collectio omnium nervorum; systema autem nervosum centrale non e nervis, sed ex encephale et medulla spinali componitur.

Inflammatio nervi dicitur neuritis.

Vasa nervorumRecensere

Nervi nutrimentum per vasa nervorum (sanguinea) fit. Praeterea vasa lymphacea prope nervos sub microscopio inveniri possunt.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Canning, Brendan J. & Domenico Spina, eds. (2009) Sensory Nerves. Springer. ISBN 9783540790891.
  • Stein, R. B. (1980) Nerve and Muscle: membranes, cells and systems. Plenum Press. ISBN 0306405121.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad nervos spectant.
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!