Hilla calens

pastillum paniceum botello fartum
(Redirectum de Pastillum botello fartum)

Pastillum botello fartum[1] sive hilla calens[2] est cibus Americanus populo gratissimus, urbi Novi Eboraci in Civitatibus Foederatis circa annum 1870 ortus. Qui cibus constat ex panicello botello farto, saepe cum sinapi, liquamine e lycopersicis, caepis, brassica condita. Et saepe alia addidamenta quoque componentur, sicut fabas assatas, embamma e capsicis, et caseus liquefactus.

Cibus promptus Civitatum Foederatarum: Hilla calens (Hot dog), panicello e cepis salgamisque de cucumeribus concisis necnon embammate Magonico suffarcinato
Gastronomia Chicaginensis: Hilla calens modo Chicaginensi (Chicago-style hot dog) cum cucumere condito, appositis patatarum frustulis ex adipe anatina frictis
Cibus viarius Danicus: Vildsvinehotdog, i.e. Pastillum paniceum botello aprino fartum

Quamquam Anglice nomen est hot dog, quod "canem calidum" significat, tomaculum nihil caninum continet. Pleraque tomacula e carne pullina seu bubula seu gallopavonina fiunt; et nonnulla generis vegetariani carne omnino carent.

  1. "Les latinistes de la Fondation Vaticane chargés du Lexicon recentius latinitatis ... hot dog (pastillum botello fartum) ...": Christian Colombani, "En vue" in Le Monde (18 Septembris 1998)
  2. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!