Otto de Dandl
Otto de Dandl, vulgo plenius Otto, Ritter von Dandl (natus 13 Maii 1868 Sorvioduri, mortuus 20 Maii 1942) fuit iuris peritus et vir publicus Bavariae.
Munus
recensereAlumnus universitatis Monacensis, Dandl iurisprudentiae studebat atque 1890 primam, anno 1893 secundam approbationem accepit, ab hoc anno iudex laborabat. Annis 1900 - 1906 in administerio Bavariae iustitiae laboravit, tum in officio secreto Luitpoldi vicarii regis Bavariae vocatus est. Hunc magistratum et Ludovico III tenuit.
Cursus honorum
recensereCum anno 1917 Georgius de Hertling, praeses ministrorum Bavariae factus est cancellarius Imperii Theodisci, Dandl 2 Novembris a rege eius successor nominatus est. Dandl cum factionibus senatus terrae Bavariae de constitutione reformanda agebat: Disputabatur, an omnibus incolis suffragium et senatui terrae ius praesidem ministrorum elegendae daretur. 2 Novembris 1918 de his rebus conventum est et Dandl novum consilium ministrorum e factionibus ducturus erat, cum 7 Novembris dux USPD Curtius Eisner rem publicam liberam proclamavit. Rex Ludovicus III e patria fugit, Dandl a magistratu se recessit. 12 Novembris 1918 ad regem, qui iam in Austria fuit, iter fecit atque eum commovit, ut magistratus et legatos Bavariae e iure iurando in fidem suam dimitteret.
Post magistratum
recensereAnnis 1919 praeses officii fiscalis terrae Herbipolis, tum annis 1929 - 1933 Monachii fuit.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • |