Ornithoptera alexandrae est maximus papilio in orbe terrarum repertus.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Papilionidae 
Genus : Ornithoptera 
Subgenus : Straatmana 
Deslisle, 2007
Species : O. alexandrae 
Ornithoptera alexandrae 
Rothschild, 1907  
Conservationis status

Species a Gualterio Rothschild anno 1907 ad ornandam atque celebrandam Reginam Alexandram, uxorem Regis Eduardi VII, appellata est. Qui primus ex Europaeis hunc papilionem anno 1906 spectavit Albertus Stewart Meek fuit, conlector et scriptor a Gualterio Rothschild ad conligenda historiae naturalis in Nova Guinea specimina conductus. Quamquam primum specimen parvo sclopeto (Anglice shotgun) captum erat, Meek gradus huius insecti vitae mox cognovit, et plurima ex primis speciminibus aluit. Haec species nusquam nisi in silvis Provinciae Oro in Papua Nova Guinea orientali sitis habitare videtur.

Plurimi lepidopteristae hanc speciem in genus Ornithopteram hodie digerunt, sed ea in genera Troidem aut Aetheopteram olim digerebatur. Anno 2001, Aegidius Deslisle lepidopterista proposuit eam in unicum subgenus describendam esse, quod aliqui scriptores genus appellabant; nomen Zeunera primum subiecit, sed hoc est homonymum iunius (cum Zeunera Piton 1936 Orthoptera), et nomen nove delectum est Straatmana.[1]

Descriptio

recensere

Feminae sunt maribus maiores, alis rotundioribus et latioribus. Latitudo alarum feminae est ad 31 cm (12.2 unciae), longitudo corporis ad 8 cm (3.2 unciae), et massa corporis ad 12 grammata (0.42 unciae)—omnes ingentes papilionis mensurae. Feminis sunt alae fuscae signis albis praeditis, corpus cremeum, et in thorace parva portio pellis rubrae. Mares sunt feminis minores, alis fuscis praeditis, quibus sunt magna signa iricoloris caerulea et viridia, et abdomen flavum clarum. Latitudo alarum marium est circa 20 cm, sed usitatius circa 16 cm. Quaedam admirabilis maris forma atavus appellatur, cui sunt maculae aureae in alis posterioribus conlocatae.[2]

Plantae hospitae

recensere

Larvae huius speciei lianis generis Pararistolochiae (familiae Aristolochiacearum), praecipue Pararistolochiae dielsianae et Pararistolochiae schlecteri, vescuntur. Recentia folia plantarum hospitarum et sua putamina primum consumunt, deinde lianam circumedunt (ringbark) antequam pupant. In foliis et caulibus Aristolochiacearm sunt acida aristoloica, quae vertebratis acriter venenosa putantur, et quae textilia larvarum crescentium accumulantur. Adulti solum floribus vescuntur qui amplum offerunt locum in quo ei consident, inter quos inflorescentiis plantarum generis Hibisci.

Biologia

recensere
 
Specimina in scrinio fixa

Ornithoptera alexandrae feminea omnem per vitam circa viginti septem ova parit; haec aestimatio a Raimundo Straatman (vulgo Ray Straatman) per dissectionem feminarum adultarum facta est. Ova sunt caerulea.

Larva est nigra, tuberculis rubris et linea cremea quasi ephippio in medio corpore conlocatis. Eruca ex ovo nuper exclusa sua putamina comedit antequam foliis recentibus vesci incipit. Ea semper lianam circumedit antequam ad folia vel lianas adiacentes progreditur ut fiat pupa, quae colore est aureata vel umbrina, notis nigris praedita. Pupae mares maculis anthracinis dilutis in involucris alarum distinguuntur, quae linea fiunt lamellarum propriarum in papilione adulto, nota sexús (sex brand) appellata.

Adulti se ex pupis multo mane excludunt dum humiditas sit maxima, ne alae siccentur antequam plene expandant si humiditas descendat. Adulti usque ad tres menses vivere possunt. Eis sunt pauci praedatores, praeter araneas generis Nephilae et nonnullas aves parvas. Adulti, valde volitantes, impigrissime ubi primum inluxit et iterum crepusculoflores intervisunt. Feminae per plurimem diei plantas esculentas petentes videntur. Amor est brevis sed admirabilis: mares super feminam probabilem circumvolitant, eam pheromono ad coniunctionem inducendam aspergentes. Femina docilis singulum considere et coniungere marem patitur; femina autem indocilis avolat, vel aliter coniunctionem vitat. Mares suas terras ferociter defendentes aemulos venantur, alia quoque genera ornithopterorum, atque adeo parvulas aves. Volatus in editis inter arbores silvae pluvialis fit, sed ambo sexus ad nonnulla metra super solum descendunt dum vescuntur vel ova pariunt.

Ornithoptera alexandrae ab IUCN putatur vulnerabilis,[3] quia sua habitatio solum in circa 100 km² litoralis silvae pluvialis prope oppidum Popondettam in Provincia Oro Papuae Nova Guineae consistit. Maiores minae sunt detrimentum habitationis locorum Elaidum? consitorum; eruptio autem Montis Lamington decennio 196, maiorem huius speciei habitationis partem destruens, est gravis eius raritatis hodiernae causa. Raritatis causa, hic papilio pecunia grandi in mercatu atro.

Species a conlectoribus tam magni aestimatur quam quidam homines mercaturam contra leges faciunt, specimina milibus dollariorum venumdantes. Detrimentum habitationis est praecipuae minae. Quia conlectores specimina bonae qualitatis pro suis congeriebus poscunt, plurima specimina ex larvis et pupis aluntur. Nominatur species in prima organizationis CITES appendice—quod omne commercium internationale esse contra leges significat.

  1. Gilles Deslisle (2007), "Straatmana: a remplacement name for the subgenus Zeunera Deslisle 2001 (Lep. Papilionidae)," Lambillionea (Bruxellae) 2, vol. 1 & 2, Iunio 2007, p. 238.
  2. "Endangered Species - Queen Alexandra's Birdwing Butterfly Facts" .
  3. Gimenez Dixon (1996). Ornithoptera alexandrae. 2006. IUCN Red List of Threatened Species. IUCN 2006. Periclitata (EN B1+2c v2.3).

Nexus externi

recensere
  Vide "Ornithopteram alexandrae" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ornithopteram alexandrae spectant.
 
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!