Aegidius Deslisle, vulgo Gilles Deslisle, est lepidopterista et photographus Canadensis qui urbem S. Raimundi de Portu Novo habitat.

Anno 2008 holotypum papilionis Ornithoptera paradisea ad honorem pictoris et carate lusoris Rochum Defayette nomine O. paradisea arfakensis m.f. defayettei appellavit.[1] Alium papilionem, formam speciei Ornithoptera victoriae, ad honorem Georgii Brossard conditoris Insectarii Montis Regii nomine O. victoriae epiphanes m.f. brossardi appellavit.[2] Quo insectario Aegidius Deslisle collectum suum papilionum fere 1000 dono dedit.[3]

De papilione maximo Ornithoptera alexandrae interdum ab anno fere 2001 operam dedit; quo anno proposuit eam in unico subgenere classificandam esse (quod alii scriptores genus appellaverint) nomenque Zeunera primum subiecit, sed hoc est homonymum iunius cum Zeunera Piton 1936 [Orthoptera]); igitur nomen anno 2007 delectum est Straatmana.[4]

Nexus interni

  1. Roch Defayette: Réalisations
  2. Insectarium de Montréal: missions
  3. Insectarium de Montréal: conservation
  4. Gilles Deslisle (2007), "Straatmana: a remplacement name for the subgenus Zeunera Deslisle 2001 (Lep. Papilionidae)," Lambillionea (Bruxellae) 2, vol. 1 & 2, Iunio 2007, p. 238.

Nexus externi

recensere
  Vide "Gilles Deslisle" apud Vicispecies.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.