Provincia Oro, olim (et iam rite) Provincia Septentrionalis, est una ex litoralibus Papuae Novae Guineae provinciis. Caput est Popondetta. Provinciae sunt 22 800 km² et 133 065 incolae (census 2000).

Wikidata Provincia Oro
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Papua Nova Guinea
Locus: 9°0′0″S 148°5′0″E

Gestio

Procuratio superior: Papua Nova Guinea

Geographia

Superficies: 22 735 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Ijivitari District, Sohe District
Territoria finitima: Milne Bay Province, Central Province, Morobe Province

Tabula aut despectus

Provincia Oro: situs
Provincia Oro: situs
Vexillum provinciae adumbrationem papilionis Ornithopterae alexandrae exhibet.

Septentrionalis Tramitis Kokoda finis in vico Kokoda et Mons Lamington, mons ignifer vivus, in provincia adsunt. Maximum provinciae flumen est Varia.

Litus Districtus Septentrionalis per secundum bellum mundanum fuit locus pugnarum gravium. Tramite Kokoda ad extremum capto, milites Australiani a Portu Moresbiensi in interiores insulae regiones invadere poterant. Certamina apud Bunam, Gonam, et Sananandam quoque memoria bene in provincia tenentur.

Oro est sola Papuae Novae Guineae provincia ubi Ecclesia Anglicana maxima secta religiosa est. Principalis provinciae industria est pressura olei ex palmis generis Elaeidis. Collegium Gulielmi Clarke, in Kellyville Novae Cambriae Australis situm, indigenas provinciae pecunia adiuvat.[1]

Notabiles animalium species endemicae

recensere

Districtus et LLG

recensere
 
Tabula districtuum provinciae
 
Statua Brisbanae in Australia Raphaelem Aimbari, virum ex provincia, caecatum per certamen Novae Guineae militem Australianum ducentem monstrat.

Cuique provinciae in Papua Nova Guinea sunt unus vel plures districtus, et cuique districtui sunt una vel plures regiones, Local Level Government appellatae. Pro censu, regiones LLG in vicos, et vici in unitates censorias dividuntur.[2]

Districtus Caput Nomen LLG
Ijivitari Districtus Popondetta Afore Rusticum
Cape Nelson Rusticum
Sinus Oro Rusticus
Popendetta Urbana
Sohe Districtus Kokoda Higaturu Rusticum
Kira Rustica
Kokoda Rustica
Tamata Rustica
  1. De collegio apud situm wcc.nsw.edu.au (William Clarke College).
  2. De censu apud situm spc.int (National Statistical Office of Papua New Guinea).

Bibliographia

recensere
  • Wesemann, Heiner. 1985. Papua-Neuguinea: Niugini: Steinzeit-Kulturen auf dem Weg ins 20. Jahrhundert. DuMont-Kultur-Reiseführer in der Reihe DuMont-Dokumente. Coloniae Agrippinae: DuMont. ISBN 3-7701-1322-5.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!