Oremus et pro Iudaeis
Oremus et pro Iudaeis (antique Oremus et pro perfidis Judaeis) est oratio Catholica Diei Passionis Domini, quae in controversiam vocata est, olim quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat. Hoc erat antiquus precis textus :
- Oremus et pro perfidis Judaeis, ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum, ut et ipsi cognoscant. Iesum Christum Dominum nostrum. [non respondetur «amen», nec dicitur «oremus», aut «flectamus genua», aut «levate», sed statim dicitur:] Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. Per eundem Dominum nostrum. Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.[1]
Iam anno 1928 societas Socii Israel, a presbyteribus, episcopis, et cardinalibus constituta, verba de hac oratione immutare suasit, sed Sacra Congregatio Sancti Officii a cardinale Raphaele Merry del Val ductum et papa Pius XI hanc mutationem denegaverunt, quamquam uno tempore antisemitismum damnaverunt.
Post Concilium Vaticanum Secundum et liturgiae reformationem anno 1970 oratio, cuius textus iam anno 1962 a papa Ioanne XXIII emendatus erat, accurate verba perfidia et perfidus deleta erant, iterum mutatur:
- Oremus et pro Iudaeis, ut ad quos prius locutus est Dominus Deus noster, eis tribuat in sui nominis amore et in sui foederis fidelitate proficere. [flectamus genua – levate] Omnipotens sempiterne Deus, qui promissiones tuas Abraham et eiusque semini contulisti, Ecclesiae tuae preces clementer exaudi, ut populus acquisitionis prioris ad redemptionis mereatur plenitudinem pervenire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Post epistolae apostolicae Summorum Pontificum promulgationem, quae decernit missam in formula praeconciliari (missam Tridentinam secundum Sancti Pii V ritum a Beato Ioanne XXIII papa emendatum) et ergo etiam antiquam orationem (sed vere textus anno 1962 sine verbis perfidia et perfidus) rursum licere, papa Benedictus XVI orationem etiam in vetus ritum mutavit propter contentiones et Iudaeorum dura iudicia:
- Oremus et pro Iudaeis ut Deus et Dominus noster illuminet corda eorum, ut agnoscant Iesum Christum salvatorem omnium hominum. Omnipotens sempiterne Deus, qui vis ut omnes homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant, concede propitius, ut plenitudine gentium in Ecclesiam Tuam intrante omnis Israel salvus fiat. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Multi Iudaei sed etiam Catholici hanc formulam percensuerunt praecipue quia oratio Deo adhuc conversionem Iudaeorum ad Christi fidem petit.
Bibliographik
recensere- Wolf, Hubertus. 2008. Papst & Teufel. Monaci: Beck.
Notae
recensere- ↑ Confer Missale Romanum pag. 221-222
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium