Raphael Merry del Val
Raphael Merry del Val y Zulueta (Londinii nobili loco natus die 10 Octobris 1865 - Romae in Civitate Vaticana die 26 Februarii 1930) fuit cardinalis hispanus et legatus vaticanus. A die 12 Novembris 1903 usque a die 20 Augusti 1914, Pio X pontifice, Merry Del Val potentissimus Secretarius Status fuit et postea a die 14 Octobris 1914 usque ad suam mortem Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei.
Raphael Merry Del Val Y Zulueta Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Secretarius Status papae Pii X | |
titulus S. Praxedis | |
Natus | 10 Octobris 1865 |
presbyter ordinatus | 30 Octobris 1888 |
episcopus nominatus | 19 Aprilis 1900 |
episcopus consacratus | 6 Maii 1900 |
Cardinalis promulgatus | 9 Novembris 1903 |
a papa | Pio X |
Mortuus | 26 Februarii 1930 |
Vita
recensereRaphael summo loco natus est et pater eius legatus Hispanicus erat usque ad annum 1878 et Raphael cum familia eius in Anglia vixit. Raphael studuit in Dunelm, Bruxellarum et Romae. Ibi iure canonico apud illustrem Pontificiam Ecclesiasticam Academiam studuit. Postea Merry Del Val doctor theologiae ac philosophiae factus est.
Postquam Raphael die 30 Octobris 1888 presbyter ordinatus est, secretarius a secretiis archiepiscopi Ludovici Galimberti, nuntius in Germania et apud imperatorem Austro-Hungaricum fuit.
Ab anno 1894 Merry Del Val in Vindobona, et inter annos 1896 et 1897 in Canada, fuit.
Secretarius Status
recenserePostquam Iosephus Melchior Sarto Papa cum nomine Pii X creatus est, Merry del Val secretarius Status et cardinalis factus est. Pio X rerum politicarum inscente, Merry del Val eas libere gerere potuit.
Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei
recenserePost Pii X mortem et Benedicti XV electionem Raphael Merry del Val die 14 Octobris 1914 Secretarius Congregationis pro Doctrina Fidei factus est.
Anno 1928 Raphael Merry Del Val denegavit mutationem precis Oremus et pro perfidis Iudaeis quae in controversiam vocata erat, quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Raphaelem Merry Del Val y Zulueta spectant. |
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- Biographia Sanctae Romane Ecclesiae cardinales - dictionarium biographicum (Anglice)
Raphael Merry del Val 1903 • Dominicus Ferrata 1914 • Petrus Gasparri 1914 • Eugenius Pacelli 1930 • Ludovicus Maglione 1939 • vacat 1944 • Dominicus Tardini 1958 • Amletus Ioannes Cicognani 1961 • Ioannes Maria Villot 1969 • Augustinus Casaroli 1979 • Angelus Sodano 1991 • Tarsicius Bertone 2006 • Petrus Parolin 2013 Opus geopoliticum • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum • Secretaria Status (Sancta Sedes) Capsae cognatae: Papae • Secretarii de rationibus cum civitatibus | |