Ochotona
Ochotona est genus parvorum mammalium monticolarum quae in Asia et America Septentrionali inveniuntur. Membris brevibus, corpore rotundo, pelli aequali, nullaque cauda, leporidarum, eorum cognatorum propinquorum, similes sunt, quamquam aures breves rotundasque habent.[1] Ochotona macrotis Himalaiae et montium proximorum in terris plus quam 6000 metra altis invenitur, altissimis ullius mammalis.
Ochotonae clivos saxosos malunt, ubi variis plantis, plerumque poaceis, floribus, caulibusque iuvenibus, vescuntur. Automno faenum, ramulos molles, aliosque cibos in eorum cuniculos trahunt ad hieme edendum.[2] Ochotonae lepores sibilantis vulgo appellantur propter eorum clamorem cum in cuniculum praeceps desiliant.
Nomen Ochotona ab ogdoi, vocabulo Mongolico, deducitur, quod hoc animal significat.[3] Omnibus speciebus Ochotonidarum prodest,[4] quae sunt familia mammalium intra ordinem Lagomorphorum digestorum, leporidas (lepores familiares) comprehendens. Ochotona,[4] solum familiae genus agnitum, triginta species comprehendit.
Duae species quae insigniter in America Septentrionali habitant sunt Ochotona princeps, plerumque in montibus Civitatum Foederatarum occidentalium et Canadae maxime meridianae et occidentalis, et Ochotona collaris Columbiae Britannicae septentrionalis, Iuconi, Territoriorum septentrio-occidentalium occidentalium, et Alascae.
Habitatio
recensereOchotonae in climatibus frigidis endemicae sunt, plerumque in Asia, America Septentrionali, nonnullisque Europae Orientalis regionibus. Plurimae species in clivis montanis habitant, ubi permultae fissurae fiunt, sed nonnullae species etiam cuniculos rudes in solo effodiunt. Nonnullae species quae cuniculos faciunt in apertis steppis habitant. In montibus Eurasiae, eorum cuniculos cum passeridis nivem amantibus una communicant, cum avibus quae ibi nidos etiam faciunt.[5] Ochotonae frigore egent ut in vita manent; in temperaturis quidem supra 25.5 C mori possunt.[6] Propter temperaturas mutantis, nonnullae Ochotonarum multitudines solum in altioribus altitudinibus habitant.[7]
Proprietates
recensereOchotonae sunt parva mammalia, quibus sunt membra brevia auresque rotundae. Eorum corpora sunt a 15 ad 23 centimetra longa, et a 120 ad 350 grammata ponderis, in speciem posita. Sicut lepores, post edendum, primum faeces molles viridesque producunt, quas iterum consumunt ad nutrimenta addita ingerenda, antequam faecales globulos solidos ad ultimum producunt. Nonnullae, sicut Ochotona collaris, aves mortuas in eorum cuniculis condunt pro cibo hiemali.[8]
Haec animalia plerumque sunt herbivora, quae variis plantarum materiebus vescuntur, inter quas forbia, gramina, cyperaceae, ramuli surculique fruticum, bryophyta, lichenes. Sicut alia lagomorpha, eis sunt incisores rodentes, ac dentibus caninis carent, quamquam pauciores molares quam lepores habent; eorum formula dentalis est 2.0.3.2 / 1.0.2.3.
Ochotonae inter saxa habitantes parvos fetus gignunt, plerumque pauciores quam quinque pullos, cum autem species solum effodientes plures gignant, ac saepius, fortasse propter maiores opes in eorum circumiectis naturalibus. Pulli post tempus gestationis a 25 ad 30 dies nascuntur.[5]
Notae
recensere- ↑ Melissa Breyer (2 Septembris 2016). "Meet the 'mouse-bunny' that could vanish from the US". treehugger/
- ↑ Walters, Martin (2005). Encyclopedia of animals. Parragon. pp. 203. ISBN 978-1-40545-669-2.
- ↑ General pika information Formula:Webarchive. twycrosszoo.org.
- ↑ 4.0 4.1 Formula:Cite EB1911
- ↑ 5.0 5.1 Kawamichi, Takeo (1984). Macdonald, D.. ed. The Encyclopedia of Mammals. Novi Eboraci: Facts on File. pp. 726–727. ISBN 978-0-87196-871-5.
- ↑ "American Pika". U.S. Fish and Wildlife Service
- ↑ Erb, Liesl P; Ray, Chris; Guralnick, Robert (1 Septembris 2011). "On the generality of a climate-mediated shift in the distribution of the American pika (Ochotona princeps)". Ecology 92 (9): 1730–35.
- ↑ Leininger, Charlene (2009) Ochotona collaris Formula:Webarchive. Animal Diversity Web.
Bibliographia
recensere- Chapman, Joseph A., et John E. C. Flux, eds. 1990. Rabbits, Hares and Pikas: Status Survey and Conservation Action Plan. International Union for Conservation of Nature and Natural Resources. ISBN 2-8317-0019-1.
- Fisher, C. T., et D. W. Yalden. 2004. "The steppe pika Ochotona pusilla in Britain, and a new northerly record." Mammal Review, 23 Novembris 2004. doi:10.1111/j.1365-2907.2004.00052.x.
- Laplana, César, Paloma Sevilla, Juan Luis Arsuaga, Mari Carmen Arriaza, Enrique Baquedano, Alfredo Pérez-González, et Nieves López-Martínez. 2015. "How Far into Europe Did Pikas (Lagomorpha: Ochotonidae) Go during the Pleistocene? New Evidence from Central Iberia." PLOS One, 4 Novembris 2015. doi:10.1371/journal.pone.0140513.
- Orr, Robert Thomas. 1977. The Little-known Pika. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 9780025939608.
- Savage, R. J. G., et M. R. Long. 1986. Mammal Evolution: an illustrated guide. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 0-8160-1194-X.
- Smith, Andrew T., et Yan Xie. 2008. "Family Ochotonidae, Genus Ochotona." In A Guide to the Mammals of China, 275. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-09984-2.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ochotonam spectant. |
Vide "Ochotonam" apud Vicispecies. |
- Morris, Michael. "The trek of the pika." Parks Canada, Mount Revelstoke and Glacier National Parks, cum fasciculo sonorum.