Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Niger (discretiva)

Niger apud Koulikoro Malii
Tabula Fluminis Niger et hydrologica fluminis pelvis (colore viride)

Niger[1] seu flumen Nigrum[2] est principale Africae Occidentalis flumen. Circa 4180 chiliometrorum extenditur per pelvem hydrographicam cuius area 2 117 700 chiliometrorum quadratorum est.[3] Fons in Terris Altis Guineae in Guinea meridio-orientali patet, unde flumen crescentem describitur per Malium, Nigrum, secundum fines Benini, et tum per Nigeriam, cum per magnum delta, Delta Nigri et Flumina Petrolei appellatum, per Sinum Guineae in Oceanum Atlanticum defluit. Niger longitudine est tertium Africae flumen, solum a Nilo et Congo (etiam Flumen Zaïre appellatum) exsuperatum. Praecipuus tributarius est Flumen Benue.

EtymologiaRecensere

Niger Jeliba vel Joliba 'magnum flumen' in linguis Mandingianis, Orimiri vel Orimili 'magna aqua' in Igbo, Egerew n-Igerewen 'flumen fluminum' in Tuareg, Isa Ber 'magnum flumen' in Songhay, Kwara in Hausa, et Oya in Yoruba appellatur. Incerta est origo nominis Nigri, primum solum ad medias fluminis regiones adhibiti. Veri simile est nomen Nigrum in lingua Latina et aliis linguis deductum esse ex egerew n-igerewen nomine Tuareg, secundum medias fluminis partes circa Tombutum adhibitum.[4][5] Tombutum, quia in finibus australibus principalis viae commercii trans-Saharani ad Mare Mediterraneum occidentale iacet, fuit fons plurimi Europaeae fluminis regionis doctrinae.

GeographiaRecensere

Flumen Niger est multis fluminibus clarius: decimam tantum partem sedimenti Nili fert, quia terrae eius fontium in saxis antiquis sitae sunt, quae minimum limum praebent.[6] Sicut Nilus, Niger quotannis inundatur. Aquae Septembri oriri incipiunt, fastigium Novembri habent, ante Maium finiuntur.[6]

Inusitata fluminis proprietas est Delta Nigri Interioris, quod ubi eius gradiens subito imminuitur fit.[6] Effectus est regio fluminum intertextorum, paludinum, lacuumque tam magna quam Belgium; inundationes tempestivae faciunt ut delta piscatui et agriculturae sit uberrima.[7]

Pinacotheca: tabulaeRecensere

NotaeRecensere

  1. "Niger" et "Nigir seu Niger, Nigris, et Nigres" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~. "Niger fl." in tabula Africae Tabula Nova ab Abrahamo Ortelio facta (Antverpiae, 1570).
  2. "distat a Tumbuto in flumen Nigrum ad duodecimo fere milliario" (p. 265 apud Google Books)
  3. Gleick 2000:33.
  4. Nomen Arabicum nahr al-anhur ex Tuareg recte convertitur.
  5. Online Etymological Dictionary.
  6. 6.0 6.1 6.2 Reader 2001, p. 191
  7. Reader 2001, pp. 191–192

BibliographiaRecensere

 
Despectus ex spatio in magnum Fluminis Nigri flexum, qui arcum viridem per fuscum Sahel et savannae facit. Massa viridis ad laevam est Delta Nigri Interioris; ad extremam laevam sunt tributarii Fluminis Senegalensis.
 
Domus lutulenti in media insula in Lacu Debo, lata Fluminis Nigri parte, patent.
 
Mungo Park iuvenis. Miniatura, pictor ignotus.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nigrum spectant.

Ius inter civitates et Niger FlumenRecensere

PhotographemataRecensere