Lingua Igbo (illa ipsa lingua asụsụ Igbo) nativa Nigro-Congensis populi Igbo lingua est, qui ethnos praecipue in Austro-Orientali Nigeria situm est. Circiter 20 milliones locutorum qui plerumque in Nigeria et praecipue Igbonis originis sunt. Igbonica Nigeriana lingua officialis est et nativi quoque in Cameronia loquuntur. Abecedario Latino scripta est, quod a Britannicis colonis introductum est. Secretae societates velut Ekpe Nsibidicis ideogrammatibus utuntur, quae ab Ecois inventa sunt et quae in usu fuere ad repraesentandas alias linguas velut linguam Eficicam.

Lingua Igbo
Asụsụ Igbo
TaxinomiaLinguae Nigro-Congenses

 Linguae Atlantico-Congenses
  Linguae Voltano-Nigricae
   Linguae Igboideae

    Lingua Igbonica
Locutores18-25 milliones
Sigla1 ig, 2 ibo, 3 ibo
Status publicus
OfficialisNigeria
PrivataGuinea Aequatoriensis
Litterae
ScripturaLatina
ProcuratioSocietas ad Promovendas Linguam Igbonicam et Culturam
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae
Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae
Forma linguarum Nigeriae et Cameroniae
Linguae Igbo vocalium tabula.

Sunt circa viginti dialecti Igbo. Apparenter quidam aequationis dialectalis gradus eveniens est. Litterariae linguae exemplar anno 1972 evolutum est, fundatum in dialectis Overriensi ac Umuahiana, quamquam omittuntur harum varietatum nasalizatio et aspiratio. Sunt cognatae Igboideae linguae quoque quae aliquando Igbonicae dialecti considerantur, inter quas divergentissima Ecpeyeica est. Quarum aliquae, sicut Ica, separata formae exemplaria habent.