Congo[1] sive Congum[2] sive Zaire,[3] est magnum flumen Africanum, quod se in Oceanum Atlanticum effundit. Id est altissimum orbis terrarum flumen, in nonnullis locis plus quam 230 metra altum.[4] Volumine aquae emissae id est tertium orbis terrarum flumen; longitudine, circa 4374 chiliometrorum, secundum Africae (post Nilum) et nonum orbis terrarum flumen

Solis ortus et Congo Flumen prope Mossaka

Appellatur Congo ex nomine Regni Congi[3] antiqui, qui terras ad ostium fluminis occupabat. Respublica Democratica Congensis (olim Zaire) et Respublica Congensis, civitates quae secundum ripas fluminis patent, ex eo appellantur. Inter 1971 et 1997, administratio Zaire id Zaire Flumen appellavit.

Cursus fluminis in Republica Congensi.

Tributarii Recensere

Hi sunt tributarii, ordine ex ore ad fontem digesti:

 
Cursus et pelvis siccationis fluminis Congo, civitatibus signatis.
 
Cursus et pelvis siccationis fluminis Congo, topographia signata.

Notae Recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "Flumen Congum" apud curiam Romanam hic
  3. 3.0 3.1 "Congum, seu Congo, Regnum ... flumen Zaire ..." in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  4. The Congo Project, apud research.amnh.org (American Museum of Natural History).
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!