Kassai[1] (Lusitane Rio Cassai, Francogallice Kasaï) est magnum flumen in Africa Media, Congo fluminis accola sinister. Inferior fluminis pars Kwa nuncupatur.

Kassai
Aquae cadentes Mayi Munene in Kassai flumine
Longitudo2000 chm
Area systematis880 200 chm²
Fonsplanities elata Lunda
OstiumCongo
RegioAngolia.
Res publica democratica Congensis

Ex plainitie elata in regione Lundana Angoliae oritur. Per confinium Angoliae et rei publicae democraticae Congensis trans iungalam fluit, et in re publica democratica Congensi prope Kinshasam urbem in Congo effunditur. Circiter 2000 chiliometra longum patet. Aquae cadentes Mayi Munene in Kassai flumine sitae sunt.

Exploratio

recensere

Henricus Morton Stanley confluentiam die 9 Martii 1877 attigens, flumen Nkutu appellavit, "flumen validum et altum,"[2] quod agnovit ex Kwango Davidis Livingstone oriri.[3]

Amnes in alium influentes

recensere

Praecipui Kassai amnes in alium influentes adverso flumine a confluentia cum Congo:

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kassai flumen spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 10°57′37″S 19°18′56″E, 3°10′35″S 16°11′48″E • GeoNames